Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/364

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

346 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quem vxor eius arguens dixit mortern filij armis, non fletibus, vindicandam. Committens igitur filio suo Ywaro tutelam Dacie Vbbonemque recipiens in graciam in Rusciam est pro- fectus; vbi comprehensum Daxonem et vinculis constrictum 5 in custodiam relegauit. Mira humanitas, quod interfectorem filij non occidit, ymmo liberatum postea in graciam recepit reddiditque patriam sub tali condicione, vt annuatim ips/ Daxon cum duodecim patribus nudis pedibus censum humi- liter offerret.

10 VII. Inde profectus filium suum Ericum Wætherhat Swecie prefecit. Audiens autem, Noricos et Scotos rebellare, primo in Norwegiam transiuit, eiusque duce interfecto filio suo Byorn eam dedit. Deinde receptis secum Erico et Byorn Orcades deuastabat. Postea Scociam inuadens regem eius

15 interfecit; vbi filij eius Rathberth et Dunwath in bello ceci- derunt. Cumque in Daciam rediret, audiuit, filium suum Ywarum de regno expulsum; nam Galli, ab imperatore missi, fugato Ywaro quendam Hellam regem fecerant. Regnerus autem classem in Norwicum admouit, vbi exposito exercitu

20 tribus diebus bellans Hellam fugauit plurimis Gallis inter- fectis. Post hoc in Hyberniam arma mouit, cuius rege occiso

1. filii sui S. 2. filio suo Ywaro; auctor compendii hic errorem commisit; nam hic Ywarus, ut Saxo dicit (p. 455, 12 ML), præfectus Jutiæ fait, ab Ywaro Regnen filio, rege Anglie, diiiersus. 3. ruciam A, utsæpius. 5. relegauit 5aa;o; religauit codd. mirans(!)S. quod DAS; que V. 6. immo V. 7. patriæ Saxo. condicione scripsi; tributo codd. ipsi scripsi; ipse codd. 8. patribus {sic etiam Saxo) pro proceribus dictum videtur. 10. fwec^ codd., quod et Swecie (Sweciam) et Swecis significare potest; item Norweg^; Svetiæ hic Saxo. 12. eius (om. que) A. 13. dedit eam V. 14. Scoc. infestabat A. 15. rath- bat(h) codd. 17. de regno, scilicet Anglie; uideatur supra ad cap. IIII nota critica p. 3A2, 9. 18. quendam Hellam auctor com- pendii dixit, propter defectum codicis Gestorum loco dicto comme- moratum hunc Hellam diuersum esse ratus ab Hella, filio Hamæ, interfecti olim regis Angliæ. Ceterum etiam Saxo hoc loco håbet: Hellam quendam Hamonis filium; sed hic quendam aut f'also intrusum est propter textus corrnptionem aut ex quondam {— defuncli) ortum. fecerunt S. 19. cum classe S. Norwicum scripsi {cum Saxone: portum, qui Norvicus appellatur, accessit), idemque significat norwic^ V; norwec^ cum leui errore D; AS habent norweg^, id est Norwegiam, contra omnem sensum. 20. Gallis codd.; Anglis Saxo. 21. Post hec VS(A?). hiberniam V; yberniam DA.

�� �