Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/372

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

354 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

Haraldi, dicta Danæboth, contra insultus Teutonicorum fecit circa Sleswik munimentum terreum, quod se extendit vsque ad occidentalem occeanum diciturque Danæwirki; cui postea Waldemarus primus fecit murum apponi. Ipsa eciam Scaniam,

5 Swecis tributariam, de eorum grauamine per helium liberauit.

III. Interea defuncto rege Norwegie Haraldo, Gunnilde

filio, filius eius Haquinus, post eum regnans, negauit Danis

tributum; sperauit enim, quod Dani cum imperatore tantum

occupari deberent, quod Norwegiam in pace dimitterent. Sed

10 aliter, quam sperabat, euenit; nam Haraldus, rex Dacie, facta pace cum imperatore, eciam fidem Christi recepit, sicque pacem dei et hominis regno reportauit. Comperta igitur Haquini rebellione misit contra eum exercitum naualem ; qui timens, vt deos propicios haberet, duos filios suos aris

15 imponens mactauit. Igitur dum Dani cum Noricis in mari pugnarent, tanta pluuia tanteque grandines in facies Danorum cadebant, vt eciam visu impediti necessario fugam capere deberent. De quibus duo iuuenes capti miram animositatem eciam in captiuitate ostenderunt; nam Haquinus eorum fortem

20 animum nosse cupiens duos satellites ad eos intromisit. Iuuenes vocabantur Karlhefni et Siwaldus. Alter satellitum cum ingenti fuste Siwaldum in faciera percussit, sed ille propter hoc nec palpebras mouit; cumque alius satelles super caput Karlhefni bipennem vibraret, ille eum ad terram pede propulit

25 atque bipennem auferens capite spoliauit. Quorum constan- ciam admirans Haquinus institit, vt sibi militarent; qui cum nollent, permisit eos libere abire.

1. danæboth A; danæbodli S; danebooth D; danebøoth V. 2. flæ(e)swic(h) V(S). terrenum 5aa:o. 3. danæwirkeS; dånewerkA; daniwirki DV. 4. primus om. V. Ipsa scripsi (cum Saxoné); Ipsani DV; verba omnia Ipsa .. liberauit om. AS. 5. Sweciam trib. D. 6. gunilde D. 7. danis negauit V. 10. deuenit A. facto (!) A. 12. dei om. D. dei hominisque AS. In marg. S: Haraldus primus christianus rex Dacie. Comperta scripsi (cum Saxone)., Reperta codd. 13. rebellione Haquini S. naualem om. A. 14. timens. Vt ergo deos propicius A. 15. dum om. A; dani dum S. 16. j)ugnauerunt S. tantaque pluuia A; tante pluuie S. 17. in (pro eciam) A. 21. vocabatur V. karilhefni S; Karlshefni Saxo. fywaldus VS. 22—23. pp. hoc palpebras non m. S. 23. cum codd., correxi. 23—24. in faciem K. S. 24. bypennem AS. vilirauit V. illum eum A. pede om. S. 26. instituit A. 27. per- misit fort. D; promisil VAS.

�� �