Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/374

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

356 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

inquit, »iniuste precipientem, aliis interficerem, si michi iactu prime errare contigisset«. Paulo post in consimile periculum incidebat. Nam cum Haraldus diceret se peritum in currendo per niues super renneskiith, Tokko similiter se in hoc peritum 5 dixit; igitur Haraldus eum compulit, vt super collem Scanie CoUæn suum magisterium ostenderet. Tokko coactus collem ascendit, atque exiguum fustem in manu tenens super dictum lubricum vehiculum in preceps descendit; et quamuis vehe- mentissime super preruptos scopulos incederet, nichilominus

10 intrepida manu vehiculum lubricum dirigebat; quod vehiculum nisi super frequentes lapides fractum fuisset, vtique in suppo- situm mare demersus fuisset. Exceptus igitur inferius a nautis dominium Haraldi, qui pericula pro meritis sibi rependerat, reliquit seque milicie filij eius Swenonis applicauit.

15 VI. Post hec Haraldus nobiles regni conuocans magnamque multitudinem hominum coaceruans tam per homines quam per boues pregrandem lapidem in litore Jucie inuentum trahi fecit, quo matris tumulum insigniret. Interea, qui cum iilio eius Swenone erant, dominium Haraldi abhorrebant, tum quia

20 christianismum acceptauerat, tum quia inusitatis oneribus populum grauabat. Persuaserunt igitur Swenoni, vt regnum contra patrem acceptaret; quo consenciente eum publice regem instituerunt. Haraldus autem circa tractum lapidis occupatus quendam superuenientem interrogauit, an tantum tractum

25 prius vidisset; qui respondit, se in breui longe maiorem vidisse. Cum de hoc rex instanter perquireret, ait: »Quando filius tuus a te regnum Dacie traxit, iudica, si non maiorem

1. michi (m) scripsi; in VAS; g (o: igitur) D, sed hoc postea deletum. ictu AS. 2. primo AS. contegisset A. 3. se habere peritum S. 4. rennæfiiiitli S; rennæ (rænne) fliith V(D). ff (quod et finiiliter et fuper significare potest) DV; super A; om. S. 5. super Scanie collem, om. CoUæn, A. fcane S. 8. libricum veiculum S. in preceps om. S. 9. incederet scripsi ; incideret codd. 11. nisi per S. 12. dimersus S. 13. impenderal S. 14. mil. Sw. filii eius S. 15. Post hoc D. magnamque DS; magnam A; q. magnam (o: et magnam) V. 16. hominum om. S. caleruans S. 17. In marg. V h. 1. recens manus (ad lapidem scilicet) beckiftein adscripsit. 19 — 20. tm . . tn DV, sed con: in tu . . lu D^. 20. christianissimum codd., sed corr. vid. in S (item infra). 23. malim constituerunt. 24. interro- gabat AS. 25. senjbreue longo m.(!) V. longo DVS. 26. Quando om. S.

�� �