Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/375

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. LIB. X 357

molem ad se mouerit.« Quod audiens Haraldus, dimisso lapide, scilicet in campo Bekki, iussit sociis ad bellum se parare; qui responderunt, se nolle pro eo arma sumere, qui se bobus in trahendo adequasset. Aliqui lamen sibi asliterunt; cum quibus filium aggressus superatus est. Fugiens autem in 5 Sialendiam iterum exercitum congregauit, sed a filio ilerum bello classico est deuictus; tune relicta Dacia in Slauiam fugit ad presidia Danorum. Interim Sweno, vt populo placeret, cbristianismum prohibuit, ydolatriam reuocauit, Haraldus autem adunatis simul Danis et Slauis, quos habere poterat, 10 cum filio integro die bellauit, victoria tamen non sequente; fatigatis autem exercitibus, treugas inter se fecerunt vsque ad sequentem diem. {Quibus fidens/ dum Haraldus per siluam licencius vagaretur, Tokko, eum videns, in vlcionem iniuriarum sibi factarum cum sagitta eum letaliter vulnerauit. Qui rediens 15 in Slauiam mortuus est, atque Roskildiam delatus in ecclesia, quam ibi edificauerat, gloriose est sepultus.

Vn. Sweno igitur, post patrem regnans, pro viribus fidem Christi persequebatur; ob quod prophanus populus in tantum eum dilexit, quanlum patrem eius pium propter eandem fidem 20 fuerat odio secutus. Sed vlcio omnipotentis dei in sacrilegum regem iuste animaduertit. Nam a Slauis Daciam inuadentibus captus redemptus est a populo tanto auro, quantum corpus eius semel, ae tanto argento, quantum bis ponderabat. Sed liberatus in nullo ad deum se conuertit. Secundo igitur 25 captus filios nobilium pro se obsides posuit, donee summam

1. mouit VAS. 2. bækki A; Bekki om. S. Hane notam epito- mator de suo addidit. sociis suls S. 2—3. separe VS (sed eorr. in S). 3—4. qui se seripsi; quos DV; quis A; qui S. 4. intrando {pro in trahendo) V. 6. iterum altero loeo om. D. 7. relata (!) V. 8. Iterum Sw. S. 10. adun. sibi (s' pro fit) S. 12—13. in se f. vsque in seq. D. Quibus fidens addidi Saxonem secutus (creandæ compo- sitionis fiducia). 14. latencius S. 15. Quo A. 16. rofkildf DVS (quod et Roskildis, ut A håbet, et Roskildia(m), -die significare potest; Roskildiam håbet Saxo). 18. Inscriptio in D: Sueno 679; in V marg.: Sweno ttiivvfFeskegg; in S. Sweno thywefkeg: in A: De Rege Svenone primo qui fidem persequebatur, et in marg.: Lxxxvii. Suend otte Harald føn kaliet tiuefkeg. — 19—20. eum in tantum S. 21. odio secutus seripsi; obsecu(ye/ qu)tus codd. vltio, ut vid., A. dei gracia(!) A. in DVA; et S. 23. corpus om. A. 24. eius om. S. ponderaret D. 25. se om. A. 26. nobilissimi V.

Script, hist. Dan. minores. 24

�� �