Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/376

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


358 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

equalem priori Slauis persoluisset; sed dum ex proprio fisco soluere tantam summam non posset, patribus obsidum pro se positorum nemora et siluas regias vendidit, quorum precio obsides liberaret. Quo peracto Sweno de vindicta super 5 Slauos cogitans tantum exercitum congregauit, vt sinum inter Møøn et Falstriam nauibus impleret. Quod Slaui audientes se congregabant, callidoque consilio excogitato quosdam electos remiges, quid facerent, subornabant; qui in cimba se ponentes quodam mane more vigilum classem regis intrauerunt,

10 venientesque ad nauem regis innuerunt silenter, se habere aliquid regi celeriter intimandum. Rex igitur submoto tegmine nauis profunde se extra nauem inclinauit ad secrecius audien- dum; quod videntes Slaui ipsum subito per caput rapientes extraxerunt, ae in cimbam proicientes cum eo citissime

15 aufugerunt. Nam antequam Dani ad insequendum poterant se parare, prius illi euanuerunt de aspectibus eorum; propter quod de liberacione regis desperati Dani ad propria redierunt. Sed \in hac calamitate regem, virili defedum auxilio, femine adiuuerunt; nam/ cum pro redempcione ipsius pecunia in

20 regno non sufficeret, matrone et virgines pro amore regis inaures suas aureas et alia monilia exposuerunt, quousque aurum, quod pro eo petebatur, esset solutum. Propter quod Sweno ad regnum rediens edixit, vt mulieres participes essent hereditatis, a qua prius legibus erant excluse; pro argento

25 autem soluendo agros et prata regia Sweno vendebat. Attamen Slaui, auro et argento non contenti, ipsum iurare compulerunt, vt nunquam super eos suam iniuriam vindicaret.

��3. vel siluas S, sed corr. in marg. S^. 4. pacto {pro pacto) V. 6. suis nauibus S. 7. quosdam Langebek; quos D (m fine versus) V; quos dum AS. 8. malim qui id facerent. subordinabant A^ ex corr., item S^. 9. intrauerent(!) D; intrauerant A. 10. ad regis nauem inuenerunt S. silenter codd.\ rectius fort. sitanter (simu- lanter). 11. uenerandum (aut itenerandum !) D. tegimen S. 17. desperati codd., quod nescio an auctor pro eo dicere potuerit, quod rectius esset, se. desperantes. 18. Lacunam manifestam ex Saxone suppleui. 19. cum om. S. 20. regis pro amore S. 21. aureas om. S. 22. p eo(!) S. 25. vendidit S. Attn DAS, fort. etiam V, etsi hic Actu legi potest, quod sensu cassum est. 26. compulerunt Langebek (ex Saxone: compellunt), et sic etiam corr. S'^; expulerunt codd.

�� �