Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/377

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


COMPENDIVM SAXONIS. UB. X 359

VIII. Hiis gestis nec adhuc super eum vlcio diuina cessauit; nam Ericus, rex Swecie, ipsum inuadens in Scania vicit ae de regno effugauit. Sweno antem ad Olauum, regem Norwegie, fugit, sperans apud eum refugium, quia pater eiusdem Olaui aliquando per patrem suum regno fuerat restitutus; sed ille 5 immemor beneficij non solum profugum spreuit, sed eciam omnem humanitatem ei denegauit. Sweno \igiiur) inde repulsus in Angliam perrexit; cuius rex Ethwardus, replicans, que patres Swenonis in Angliam egerant, dixit eum propter hoc venisse, vt terram exploratam aliquociens occuparet. Igilur lo Sweno, dum eciam ibi nullum refugium haberet, ad Scotos, de quibus minus sperabat, transiuit; a quibus satis humane receptus et tractatus est. Vbi dum moraretur, rediit ad mentem, discussisque tenebris recogitare cepit, quam impiissime \se) gesserit in persecucione proprii patris et fidei Christiane. Igitur 15 ex intimis precordiis penitens baptismum Christi ritumque christianismi mente deuotissima suscepit; statimque deus placatus post piagas sibi prospera condonauit. Nam mortuo Erico, rege Swecie, qui Daciam occupauerat, Sweno rediit anno exilij sui septimo honorificeque a populo est receptus. 20 Occulte autem Christum colens in magna perplexitate fuit positus, qualiter fidem populo persuaderet; nam ex vna parte timuit offensam dei, et ex alia timuit populum, si fidem publicaret, ob cuius detestacionem populo dilectus fuerat. Sed preponderante timore diuino priuatim maiores aggreditur, 25 persuadens eis continue de doctrina Christi; apud quos eum proficere non posset, eo quod ritum suum antiquum, quem a

1. ad hoc AV. 3. Olawum DV, Olaum S {sed alibi Olawum), et sic sæpiiis variatur. 4. refugium inuenire A. 5, ain (= aliquando) codd. præter S. fuerat regno rest. S. 6. spernit DV; spernens A. eciam AS; et DV. 7. ei om. hum. den. S. igitur (g) addidi. 9. in angha AS, fort. rectius. 10. aliquociens codd. DVA, vix recte; scribd. vid. aliquatinus, i. e. aliquo modo; om. S. 11 eciam D; etVA; om. S. iillu corr. ex vllu D^ 12. satis om. S. 13. receptus est et tractatus AS. moreretur (!) V. 14. se addidi. 15. gesserat AS. persequcione V. 17. christianissimi DVS. deuota S. statim (om. que)V. 20. sui om. A. 7° DV. 21. perplexitate DS; prolexitateV; prolixitate A. 22. verba qualiter f. p. persuaderet om. AS. 23. ex alia parte AS. s' (sibi, pro si) V. 25. diuino (dino) DVS ; dei A. 26. gtinuende doctrinam(!) A.

24*

�� �