Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/378

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


360 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

parentibus receperant, deserere noUent, misit ei deus adiu- torium Popponem, virum conspicuum sciencia et sanctitate. Hic, conuocatis Danis apud Ysøør, dum eos per verba con- uertere non posset, quesiuit, an fidem reciperent, si illesa 5 manu ignitum ferrum coram eis portaret. Omnibus respon- dentibus (sic/ se sine dubio credituros, candentem ferri laminam cirothece formam habentem intromissa manu cum brachio vsque ad cubitum per omnes in circuitu portauit ae ante pedes regis posuit, ostendens manum suam et brachium

10 in priori disposicione sine omni lesione perdurare; quo mira- culo Dani stupefacti firmiter fidem Christi acceptabant. Eo eciam exemplo statuerunt, vt dimissis duellis per candentis ferri indicium cause inter litigantes terminarentur. Ordinante autem Swenone, piissimo principe, per Adaldagum, archiepi-

15 scopum Bremensem, venerabilis Poppo factus est episcopus Arusiensis, Haricus Sleswicensis , Helfdagus Ripensis, Ger- brandus Roskildensis.

IX. Eodem tempore Norwegia per venerabilem episcopum Bernardum, ex Anglia profectum, fidem Christi recepit; cuius

20 rex Olauus, superficialiter conuersus, nunquam auguria et diuinaciones voluit deserere propter fidem Christi. Idem eciam pontifex Olauum, regem Swecie, filium Erici, ad fidem conuertit, eiusque nomen mutans in baptismo Jacobum appel- lauit. Hic pontifex Lundis est sepultus. Eo eciam tempore

25 Lundenses ecclesiam fundauerunt sub Gerbrando, episcopo Roskildensi. Intetea Olauus, rex Norwegie, intendens Daciam occupare, vt Swecos eciam secum haberet, matrem Olaui, regis Swecie, Syritham petiuit vxorem. Quod intelligens Sweno, ne duos reges simul contra se haberet, excogitato subtili con-

1. adiutoriura codd.; adiutoreni Langebek; malim certe in ad- iutoriura. 2. poponem VA. In marg. D: Nota. poppo episcopus arusiensis conuertit danos miraculose portacione ferri candentis nota. 6. sic addidi. se om. S. 7. cirotece DV; cyrothece A. 9. regis pedes A. manus manu A. 10. in om. S. 11. firm. Chr. fid. acc. A; fid. Chr. acc. firmiter S. 13. ferri om. AS. terminen- tur codd. 14. Adaldagum Saxo; adalgadum codd. 16. harichus A. riæsw. V; flefwigfensis S. Lefdagus Saxo. 20. D in marg.: de olauo trugwesB. 20—21. uel diuinafiones S. 21—22. Id eciam V. 24. lund^ DS; ludu V; lundensis A. 25. grabrando A; grebardo S. 27. eciam om. V. 28. Siritliam sæpe codd. VAS.

�� �