Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/38

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

32 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

XIX. Oic eo mortuo et Ripis sepulto primates terre conuenerunt et Hericum tercium, filium sororis predicti Herici, in regem assumpserunt. Vir plus quam regali dignitati decuit simplex et in omnibus uijs suis inconstans et duplex, adni- 5 chilacio regni et sacerdocij. Eo tempore non mediocris lis inter Rukonem, Sleswicensem episcopum, et Eskillum, Roskil- densem antistitem, de Lundensi archiepiscopatu orta est. Quod tamen certamen uenerabilis Petrus, filius Botildis, suo sapienti consilio et sollerti discrecione sedauit, et eos hoc modo paci- 10 ficauit, quatinus Eskillus archiepiscopatum optineret. Ruko, quamuis electus a Scaniensi clero et populo, tamen utens consilio predicti Petri et disturbacionem et werram deuitans, Roskildensem sibi episcopatum clericis et laicis reclamantibus usurpauit.

16 [XX. llex autem Hericus, firmissima pace facta in patria sua, decimo anno regni sui regnum resignauit, monasterium adijt et habitu religionis recepto mundi miserijs feliciter ualefecit. Deinde bono fine quieuit in domino. Post cuius mortem conuenerunt Intenses et elegerunt Kanutum, filium

20 Magni, filij Nicholai regis. Scanienses uero elegerunt Swenonem, filium Herici Emunj, et constituerunt eum super se regem. Vnde facta est longa concertacio inter Swenonem et Kanutum annis .XII. Succedente enim Svenone in regnum pax perijt, excitatur sedicio, et commocio intestina eciam pacificos ad

25 prelia prouocauit. Tandem decimo anno conuenerunt omnes

Cap. XIX. 3. assumserunt S Vir is erat plus S regalem dignitatem S. 4. post duplex recte interpungitur in KO. 4—5. adnl- hilatio S. 6. Riikonem . . Eschillum S. 6—7. Roskyldensem O {item 13). 9. solerti S. 10. quantinus(!) Eskyllus O; quatenus Eschillus S obtineret S Riiko S. 12. verram O; gverram S. 13. Roschildensem S.

Cap. XX. Hoc totum caput alii auctori debetur. Initiam, versus 15—22 complectens, paucis aliunde insertis sumptum est ex antiqiia Serie Regum Daniæ, quæ in S. R. D. Tom. 1,15 seqq. ediia est (vid. 1. 1. p. 18) et inferius in hoc libro edetur; reliqua, item nonnullis mutalis et aliis pterumque praue additis, ex Officio Translationis S. Canuti Ducis, vid. Vil. Sanct. Danorum p. 203, 6 sqq. — 18. post domino in S add. Stephanius: Anno Domini M.C.XLVII. 21. eum om. S. 22. Swennone K.

�� �