Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/386

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

368 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

terciam cognatis occisi adiudicauit; partern autem suam rex ecclesiis et pauperibus erogauit.

XVI. Interea filius suus Sweno, rex Norwegie, moritur; parum post audiuit, eciam Haraldum filium suum, qui Anglie

5 preerat, defunctum. Audiens autem Rikardum, qui sororem suam habuerat, in Normanniam redisse, vt sororis iniuriam vindicaret, versus Normanniam profectus est; quod audiens Rikardus in Siciliam fugit. Kanutus vero vsque ad mortern infirmari cepit; turbatisque Danis mandauit, vt corpus suum

10 feretro impositum in acie portarent, victoriamque promisit; sicque Rothomagum accederent ae promissa pace ciuibus corpus suum sepelirent. Que omnia, sicut predixit et mandauit, facta sunt. Quamuis autem aliqui reges nostri plures Victorias ediderint, nullus tamen Kanuto est gloriosior; qui non solum

15 coram mundo magnus, sed eciam ad deum deuotus extitit, maxime in officiis pietatis ad ecclesias, clerum et religiosos multiplicandos, ita vt memoria eius recens adhuc in extremis regnis cum gloria habeatur.

XVII. Defuncto Kanuto Sweno Estrithsun, filius sororis 20 eius, posuit presidia militum Danorum in Anglia, ne Anglia

a dominio Dacie laberetur. Norici autem, audientes Kanutum mortuum, elegerunt super se regem Magnum, filium sancti Olaui. Quod audiens Harthknut, succedens patri suo Kanuto in regnum, dum cum Magno bellare deberet, pactum cum eo 25 iniit, vt, qui eorum alteri superuiueret, regnum eius hereditaret; super quo pacto proceres vtriusque regni iurauerunt. Deinde

5(8). ricardumA; rikardus (!) S. 7. est profectus S. 8— 9. vsque ad mortern infirmari: Pauli epist. ad. Philipp. 2,27. 10—11. fort. scribd. est: promisit, si sic vsque R. a.; videatur Saxo. 11. roto- magum VS. 12. sepelierunt DA. 13. enim (pro autem) A. 14. ediderunt DAS. est om. S. 17. ita non mem.(!) S. exteris V. 18. habetur S; habebatur (heba) DV. — 19. Inscriplio in D: harth- knut 699; in A: De Rege Hartknud, et in marg.: lxxxix. Haarde Knud gamble Knudz Tøn. — 19. Sweno elbrithfi DA; Sweno et elbrith(!) V; S. elbrithfB S {et in marg.: pater sancti kanuti). 20. posuit codd.\ sparsit Saxo, iit fort. scrbd. sit disposuit. Anglia altero loco om. A. 21. liberetur AS. 22—23. D in marg.: magnus, filius sancti olaui, tenuit monarchiam dacie et norwegie. 23. hart- knuth AS. 25. init DV. superueniret(!) V; veniret S, sed corr. in suprauiueret S^. 26. proceres vtr. r.: Saxo hoc tantam dicit: vtraque pars.

�� �