Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/389

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

COMPKNDIVM SAXONIS. UB. XI 371

genere, sed omni virtute precellens. Ad cuius tempora Scanie prefuerat in spiritualibus episcopus Roskildensis; tune autem Scanienses, accepta potestate, Hinricum posuerunt in Ualby et Eginum Lundis, certaueruntque inter se isti duo de presu- latu; sed Hinrico ex ebrietate turpiter mortuo, Eginus, Lun- 5 densis episcopus, totani Scaniam sub se recepit.

IL Hoc in loco oportet mencionem facere de Haraldo, fratre sancti Olaui. Hic diu post mortern fratris exul a patria apud Bizancium degebat; cuius loci rex ipsum propter homi- cidium dampnatum iudicauit draconi proici deuorandum. lo Habebat autem Haraldus famulum, qui dominum suum dampnatum relinquere nolebat, nec dubitauit antrum draconis simul intrare cum eo. Cumque per antrum demitti deberent, Haraldus clam donauit armillam custodi antri; qui pisciculos interius sparsit super pauimentum, quibus draco primum 15 famis impetum mitigaret. Intromissis ergo famulo nudo et Haraldo tantum ante verenda habente linteum, statiin Haraldus ossa hominum comestorum ibi reperta in fine lintei fortissime stringens quasi vnum magnum nodum et durum effecit. Dum igitur draco super dorsum eius saltaret, famulus arrepto linteo 20 fortissime cum nodo ossium caput draconis percussit; Haraldus autem cultello rasorio, quem forsan tectum secum portauerat, vmbilicum draconis perfodit, quia alibi propter duriciam testarum ledi non poterat. Interfecto autem dracone, rex admirans eos libertati restituit, atque tribuens eis nauem et 25 victualia abire permisit. Reuersus Haraldus Norwegiam opti-

��1—2. prefuerat Scanie AS. 4. et eginum V^, sed et s. s., deleta aliqua littera (r); eginum {om. et) S; reginu {pro 7 eginu) D; regimen Lundense(!) A. lunb' DVA. 5— 6. episc. Lund. S. IL autem et suum om. S. 12. dubitat {pro dubita) S. 13. per os antri Saxo melius. dimitti codd., correxi. 14. gdonauit V, sed g postea deletum. 15. primo AS; primæ Saxo. 16. mittigaret D. 17. lin- theum VAS, item. fere in seqq. 19. magn. et dur. nodum AS. 20. drnco .. saltaret: epitomator Saxonis verba, prauam interpunc- tionem secutas, male intellexit; dicendum erat: Dum igitur draco in eos irrueret, famulus .. percussit; Haraldus autem super dorsum eius saltans cultello .. perfodit. 21. draconis capud V. 22. cum cultello S. rasorio om. AS. secum tectum D. 23. vmbelicum drachonis S; vmbiculum d. D. alubi A. duriciem AS. 25. libe- rati A. statuit et tribuens A; statuit tribuens S.

�� �