Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/390

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

372 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

nuit; nec ea contentus Daniam infestabat. Cui Sweno circa Diursø cum Jutis nauali bello occurrens infeliciter pugnauit; nam plerique socij eius timentes gladium in mari sponte se merserunt. Iterum Sweno, collecto exercitu de Scania, 5 Sialendia et aliis insulis, Haraldo occurrit in \Nissa/, nauibus pugnaturus; cumque Norici multo plures essent, Dani naues suas nexibus et retinaculis firmiter coniungebant. Inchoata pugna, quidam Aslacus Dacus stupendum op as fecit; nam intra vnam nauem hostilem saltans cum grandi ligno (pmnia

10 obuia) tam acriter percussit, vt vterque exercitus, de strepitu ictuum eius attonitus, dimissa pugna factum illius mirabundus inspiceret; ipse autem solus omnes in naui illa existentes vel ligno contriuit vel in mari demergi coegit. Cumque Dani nullum maius adiutorium reciperent, Noricis vero plures socij ad-

15 uenirent, Scanienses timore concussi de nocte colligaciones nauium soluerunt sociisque latenter relictis turpiter cum suis nauibus aufugerunt. Die sequenti, cum Sw^eno cerneret suum exercitum imminutum, nichilominus ex magna animositate cum Noricis congrediens victus est. Captus est autem per

20 Noricos Skialm Hwit, cuius nutu \tum/ Sialendia regebatur; quem propter magnam famam suam occidere noluerunt, sed captum seruabant; ipse tamen vna nocte latenter euasit.

III. Ceterum Haraldus, adhuc non contentus duabus vic- toriis super Danos, terram frequenter infestabat; contra quem

25 Sweno modis, quibus poterat, animose magis quam fortunate laborabat. Interea sororij Swenonis, minores filij Godowini, contra fratrem suum maiorem Haraldum, regem Anglie, con- spirantes ad Haraldum, regem Norwegie, transierunt, promi-

1. daciam S. circa om. A. 2. dyrshøø AS, sed scribd. vid. Diursa (Dyursam fluuium Saxo). propugnauit D. 4. se om. V. 5. et fialandia D. Nissa ex Saxone addidi, quod excidisse præpositio in ostendit. 9. vnum(!) V. ligno A, at sæpius. 9—10. omnia obuia addidi ex Saxone, nam percussit obiectum desiderat. 11. iac- tuum V male. factum eius D. 11 — 12. mirabundum inspicerent A. 12—13. aut . . aut S. 13. dimergi D; raergi S. 15. timore om. AS. 16. dissoluerunt AS. lat. dimissis A. 18. minutum S. 19—20. per noricos om. A. 20. fkialmhwit V; skielm (S: skelm) hwiidli AS. lum addidi ex Saxone. 22. ipse autem V. latenter vna nocte S. 23. Haquinus(!) S. 24. infestabat D. 25. magis om. DV; animose et fort. AS. fortuna(n)ter (!) S^, 26. minores om. A. godiwini S.

�� �