Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/391

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


COMPENDIVM SAXONIS. LIB. XI 373

serunique ei obsequium, si Angliam per eius auxilium consequi potuissent; qui eis consenciens in Angliam cum exercitu naui- gauit. Eodem tempore dux Normannie pari impetu ad aliud litus Anglie applicauit. Rex Anglie, videns hosles ex duahus partibus imminere, f dissimulauit contra eos exire; quod Norici 5 credentes ex metii prouenire terram securi intrauerunt spoliaque et cedes ediderunt. Quos sparsim vagantes et diuisos Anglici superuenientes facilime trucidabant. Qua victoria Anglici au- daces facti Normannos inuaserunt; sed Normanni adunati Angli- cos fugauerunt, regemque eorum in quodam obscuro soliludinis lo loco repertum occiderunt. Cuius duo filij cum sorore in Daciam transfugerunt; quos Sweno racione consanguinitatis humaniter collegit, puellamque Rutenorum regi Waldemaro tradidit vxorem, qui et Jarislauus a suis dictus est. Huius Waldemari nepos ex filia erat noster gloriosus Waldemarus, 15 nomen ex eo sumens.

IIII. Post hoc Sweno in magna prosperitate regnauit; qui in omnibus erat humanus et illustris diuinoque cultui ampliando et ecclesiis construendis intentus erat. Verum hunc morum splendorem sola libidinis intemperancia maculabat; nampluri»m 20 illustrium puellarum castitate violata nuUum quideni filium ex legitimo matrimonio, sed multos habuit de diuersis concubinis, scilicet Harald um, Gorm, Swenonem, Ømundum, Vbbonem, Olauum, Nicholaum, Byorn, Benediclum, Kanutum et Ericum, et filiam Siritham, quam postea Guthscalcus Slauus habuit 25 vxorem. Deinde rex, volens vagum vsum veneris ad legem

3. rex Norm. AS. 4. applicuit ex corr. S*. 5. dissimulauit codd., mire; distulerauit auclor scripsisse videlur, rariore verbo mediæuali usus pro eo, quod est distulit; vid. Saxo, qui dicil: quam ipsius cunctationem timori consentaneam rati. 7. fedes (!) A. addiderunt AS. 8. verba superuenientes .. Anglici om. D. 10. solici- tudinis S. 13. Ruthenorum AS. 14. iarisslauus A dictus est a suis AS. 15. wald. gloriosus AS. 17. regnans. Qui S. 18. ampli- ficando S^. 19. huius moris(!) AS. 20. maculauit S. Post macu- scriba codicis V unum folium archetypi sui describere oblitus est, desideranturque omnia usque ad p. 376, 5: desidia grauari. 20 — 21. plur. puell. cast. vi. illustrium AS. 21. nulluni quidem scripsi; nullumque codd. 22. legittimo D. 23. omundum A; odmundum S. 24. olauum om. S. nicol. AS. biorn post kanutum in S. benedictum om. A. 25. gutsc. A; giisc. S.

Script, hist. Dan. minores. ■'3

�� �