Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/400

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

382 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

XII. Videns rex, quod nullo modo decimas dåre vellent, secessit in Synderiuciam, misitque duos nobiles, Tostonem et quendam alium, qui exigerent pecuniam supradictam; qui iussum regis preter eius intencionem immicius executi populum 5 inique vexabant. Emuli igitur regis hac occasione et multis mendaciis adeo populum prouocabant, vt primo dictos duos nobiles occiderunt, deinde eciam regem destruere voluerunt. Quorum impetum audiens rex secessit in Sleswik; ibi vxorem ponens mandauit, vt, si res sinistre succederet, cum filio in

10 Flandriam remearet. Wendili igitur et ceteri Juti, de fuga regis audaciam sumentes, omnino regem armis inuadere statu- erunt. Rex igitur fugit in Feoniam; sed audiens eos inse- quentes cum in Sialendiam ire proponeret, quidam Blacco, regi familiaris, sed occulte proditor pessimus, regi persuasit,

15 vt in Ottoniam se reciperet, seque mediatorem inter regem et populum repromisit, addens, vt, si populum compescere non posset, tempestiue ante facultatem fuge ei nunciaret. Credens ei rex innocens eius consilio acquieuit. Blacco igitur proditor pessimus ad multitudinem veniens hortatur, vt in necem tyranni

20 festinent, nunquam eo viuente pacem habituri. Concitato igitur magis in regem populo reuertitur, dicens populum pacato animo esse, dummodo rex vellet iram suam mitigare. Quem rex fidelem credens conuiuio recepit donisque prosecutus est; sic iste nequam tam regem quam populum decepit. Sequenti die

25 similiter legati officio fungens iterum magis in caput regis prouocabat populum. Rex autem cottidie diuino cultui insistens ad ecclesiam sanctl Albani processit, vbi dum oraret, prophana

��2. secessit in S.: immo Saxo: septentrionales Jutiæ partes in- gressus. fyndæriuciam D. duos milites, scilicet tostonem D. 3. predictam V. 4. ex(s)equti VA. 5. uexebant V. et abesse malim^ nisi forte fait: el querellis et m. m. (Saxo: Quam rem emuli regis . . deplorantes calumniam mendaciis exaggerabant). B. vt predictos AS. 8. rex om. AS. flæswik VS. 10. Vendili AS. 11. summentes S; su(m)mens DV. 12. pheoniam AS. 15. ottonia AS. receperet S. 16. expescere D. 18. ei (post credens) om. AS. adquieuit S. 19. tiranni V. 20. viuenti A. 21. magis et magis (om. in regem) S. populum pacatum animo AS; populo p(l)acato animo (D)V, 23. persecutus A. 24. die om. DV; Simi- liter die sequenti AS. 26. cotidie V; quottidie D; quotidie S. exsistens A. 27. cum oraret S,

�� �