Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/440

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

422 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

bantur, incidenteque nebula nesciebant, antequam essent circa Danos; cumque nebula soluerelur, Dani eos inuaserunt, multos- que gladio occidentes reliquos ad submersionem fugere coege- runt. In eo impetu rex adeo grauiter cecidit, vt sinister eius

5 cubitus per clipeum transiens terre alcius infigeretur. Quam- quam autem regi bene contra Slauos successisset, considerans tamen se non posse sine adiutorio eos perfecte expugnare, ducem Saxonie promissa magna pecunia sollicitat contra eos; Slaui enim diuersis temporibus nimis Daciam infestauerant,

10 adeo \t bene tercia pars regni tocius deserta esset. Hinricus igitur, dux Saxonie, ex vna parte et rex ex altera Slauiam grauiter infestabant, adeo vt multis occisis caput Nucleti, nobilissimi principis Slauorum, abscisum palo infigerent ab omnibus videndum. Deinde vlterius rex procedens Rozstok

15 incendit ae statuam, quam incole pro deo coluerunt, \combussit} . Tantus tandem timor Rugianos inuasit de impetu Danorum, vt per legatos se et sua regi offerrent; rex igitur receptis obsidibus ab eis in Daciam est reuersus.

XIX. Eodem tempore accidit scisma de papa eligendo;

20 nam plures et meliores elegerunt Alexandrum, imperator autem intrusit quendam Octauianum. Tune quidam Occo ex regis conniuencia per dictum Octauianum factus est epi- scopus Sleswicensis ; quem archiepiscopus Eskillus tanquam excommunicatum et scismaticum vitauit. Quamobrem rex

25 contra archiepiscopum valde commotus fuit. Sed et ipse contra regem [valde] prouocatus vocauit ad se Absolonem, episcopum Roskildensem, proponens multa contra regem ae finaliter concludens, quod, nisi \sibi} rex satisfaceret, contra

1. infidenteque D. 3. malim confugere. 5. infringeretur S. 12. micleti S. 13. palo codd.; pilo Saxo. 14. rostok AS. 15. coluerunt DS; coluerant VA. combussit addidi (incendio mandauit 5axo); om. DVS, sed D^ signiim omissionis post coluerunt inseriiit et in margine qiioddam verbum addiderat, quod iam plane euanuit; totaliter comminuit parum recte add. A. 17—18. verba omnia vt per legatos .. obsidibus om. D. 19. cisma hic et in seqq. DVS plerumque. eligenda A. 21. Occo {ut Saxo) an Otto D habeat, incertum est; Otto VAS. 22. factus est DVS; est factus A. In his verbis desinit D, reliqua codicis parte amissa. 25. comotus corr. VI vel V^; notus V; motus AS. 26. regem walde V {volu.it sine dubio Waldemarum); regem valde A; valde om. S. 27—28. et finaliter S. 28 sibi addidi.

�� �