Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/442

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

424 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Metis ad curiam imperatoris, misitque ad conspectum suum Absolonem et Radulphum. Qui cum ei denunciassent aduentum regis, ille tanquam indignatus conqueri cepit de mora regis, asserens eum sibi obligatum ad seruicium propter regnum, 5 quod haberet ex beneficio imperij Romani. Respondit Absolon, decens fuisse, quod regi hoc intimasset, antequam eum ad tantam viam promissionibus a/lexisset. Qui cum negaret aliquid se pro misisse, Absolon petiuit reductum pro rege ad patriam; at ille respondit, non plus se daturum (ppere) pro

10 \regis) reductu quam adductu. Tune penituit regem suis non consensisse. César autem, sciens animositatem regis, serui- cium eius beneficio mercari temptauit; nam vniuersos prin- cipes Teutonie iurare compulit, vt Slauiam subicerent Walde- maro, talique fraude ambas regis manus ad obsequium sibi

15 prestandum pertraxit. Ceteruni concessum fuit ei, quod curiam imperatoris non communi more principum peteret, nec ei exercitum ferret, sed sola specie, non re, ei deseruiret; filio eciam suo post eum regnaturo liberum esset istas con- diciones abicere vel tenere. Hiis omnibus factis vix saluus

20 redisset, nisi Hinrici, ducis Saxonie, auxilium habuisset,

Reuerso rege omnes gauisi sunt; eodemque anno Sophia,

vxor sua, ei filium genuit Kanutum, quem Absolon baptizauit.

XXI. Post hoc a Noricis vocatus Erlingum, qui regnum

occupauerat, fugauit; rexque a Noricis appellatus venit in

��1. Metis scripsi (ex Saxone, cuius narrationem non satis claram epitomator ita intellegere potuit, quasi imperator in hac urbe (Metis) curiam ageret; ofr. etiam Annal. Ryenses: A. D. 1163.. Rex W. iuit ad consilium imperatoris Metis); mitis V; met AS, unde Langehek parum felici coniectura ipsemet scripsit. 2. i (o: vel) radulphu V. 6. decens fuisse Langebek (decuisse Cæsaris fidem Saxo); dicens fuisse VS; dicens fuisse illud A. hoc om. A. 7. alexisset V; elegisset AS, in quo sine dubio elicuisset latet (impulisset hic Saxo, sed paulo post de eadem re illexit). 8. se aliquid S. redcm V (o: reductum; sed compendium redictum significare solet); redic- tum A, sed c punctis deleuit A^ (i); reditum S. 9. opere (ope) addidi (negotii Saxo). 10. regis addidi (eius Saxo). redcu V; reditu AS. penituit V^ (V petiuit scripserat, scil. pro peituit); petiuit AS. 13. teutonice S. 14. tali (om. que) S. l(i. amore S, sed corr. S-. 17. spe (pro spe, i. e. specie) S. seruiret A. 21. eodem (om. que) S. 24. fugauit. rexque AS; fugauit rex et V, sed et del. V^

�� �