Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/446

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

428 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

admonent, vt ad tante molis ruinam caute se gerant, ne tanto pondere oppressi penas pro temeritate luisse videantur. Stabat autem in circuitu ingens multitudo ciuium, sperancium, quod ydolum se vindicare deberet. Igitur tibiis statue precisis cum 5 magno fragoie cecidit super terram; tune demon in figura horrendi animalis visus est exire subitoque disparuit. Extracto autem ydolo cum funibus extra vrbem concurrit exercitus ad videndum; vespere autem facto coquinarij cum securibus minutim ydolum diuiserunt pro cibariis decoquendis. Clerici

10 autem principum in vrbem missi sunt, qui christianam reli- gionem populum edocerent.

XXIV. Ciues autem de Karencia adeo territi fuerunt propter capcionem vrbis Arkonensis, vt pro pace petenda sponte regi obuiarent. Absolon autem, a rege missus, cum

15 paucis sociis accessit ad vrbem, assumpto de occurrentibus solo Jarmaro (ceteri cum rege remanserunt); cui de vrbe sex millia armatorum occurrerunt eique genua flexerunt. Hee vrbs eciam valde firmiter situata {erat/, sed nimis spissim positis edificiis eompleta, ita quod ex nata immundicia

20 nociuus fetor exalabat. In hac vrbe erant tria phana, in quorum maiore erat ydolum de quercu faetum, quod Rugie- uitum vocabant. In euius capite erant septem facies humane, que omnes vno vertice claudebantur, totidemque veros gladios in vaginis vni cingulo ad latus appensos habebat, octauum in

25 dextra destrictum tenebat; erat autem tante altitudinis, vt

1. amonent S. ad tante m. ruinam V (aduersum pro ad Saxo); addente m. ruinå A; cadente(!) m. ruina S. 1 — 2. tanta pondere A. 2. opressi V {sic sæpius). videbantur V. Vacabat(!) A. 3. ciuium sperancium quod V; ciuium spectancium que S; ånuu spaciuq;(!) A, ut vid. 4. si vind. deb. S. prefcifis S. 6. horrenda S. animalis Saxo, idemque significat compendium al's V (aliquis inepte Langebek, sed hoc scribitur a's); om. AS. 12. de karencia V; de clarencia S; de dampnoO) A. 13. vrbis archonensis S; vrbis arkanon V; vrbis conuenerunt(!) A. petendi A. 16. manserunt A. 16-17. sex millia A; vi.m. VS. 18. erat, sed nimis scripsi; sed nimis V; quod nimis A; erat nimisque S. spissym A. 19. innala S. 20. nociuus scripsi (ex Saxone: foetor corpora cruciabat); nimius VS; nimis A. 21. quarum A. rugie vitum V; rugiå S, sed post hoc vilum s. V. add. S^; rugiåe vitu A, quod recenlior manus in rugiani vitum corrigere voluisse videlur. 23. veros om. S. 24. fingulo V. appensos ad latus AS. 25. dextera A. destrictum Saxo; distric- tum codd.

�� �