Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/448

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

430 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

tamen, quod ad predictum festum remearent. Qui, venientes in Ølandiam, incolas, eo quod christiani essent, infestare nolebant; sed intelligentes sub terra iacere Curetos et Estones, qui piraticam exercuerant, eos inuaserunt. Et quamuis multos

5 socios per incuriam am/fterent, ad vltimum tamen eos funditus trucidarunt; quo facto ad festum redeunt. Archiepiscopus ossa sancti Kanuti are imposuit et filium regis Kanutum iam septem annos habentem coronauit. Quibus peractis Helgo, episcopus Asloensis, et Stephanus Vpsalensis, ab Erlingo, qui

10 Norwegiam occupauerat, missi, pacem Norwegie petunt, eam- que a rege concedendam hac die allegabant, qua patrem scrinio et filium dyademate adornasset. Concessum est a rege, vt Erlingus audiretur; ad quem Esbernus, frater Absolonis, poscente Helgone mittitur, duobus nobilibus Noricis pro eo

15 retentis. Quem Erlingus ponens in Norwegia ad regem cum Stephano episcopo in Sialendiam transiuit; vbi cum magnatibus Norwegie iurauit, se filium regis Waldemarum paruulum educacionis officiis prosecuturum eundemque prius Norwegie ducem, deinde heredem regni facturum, si filius suus Magnus

20 interim moreretur; insuper miles regis effectus promisit in expedicionem regis sexaginta naues Noricas, quociens sibi indiceretur.

XXVI. Cumque Esbernus de Norwegia rediret, intellexit regem versus Pomeraniam cum classe transisse; ipse vero in

25 piratas Slauorum incidit in mari, de quorum manibus mira probitate se excussit, cum tamen non nisi vnam nauim baberet. Rex vero, in Pomerania multis conflictibus et in-

1. quod VA; vt S. 2. eo quod VS; quod A. 3. intelligentes, i. e. cognoscentes, ut sæpe. curetos V; curentis, corr. in curentes A; curones S. 4. post piraticam in S man. 2 vitam s. v. addidit.

5. amitterent (amtei-ent) Langebek; auerterent (au'^terent) codd.

6. trucidarent A. redierunt S. 7. are S (Saxo); arf (i. e. aris) AV; in A man. rec. feretro siipra scripsit. 8. helgo om. S. 9. åslo- nensis A. 11. qua VS*; gt (/. e. contra!) AS^. 12. adornassent S; ordinasset A. 14. cum eo S. 15. Erlingus V; Esbernus AS. ponens, i. e. detinens. 16. cum nauigantibus(!) S. 18. persecuturum A. 19. fcurum {i. e. faclurum) VAS; futurum Saxo. 21. sexaginta (lx) VS {Saxo); quadraginta A. 22. anle indiceretur V^ s. v. bellum addidit. 24. tranri'isse S. 26. nauem S.

�� �