Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/454

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

436 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Hic optinuit ab imperatore Frederico dominium omnium terrarum ad aquilonarem partern Albie, super quo habuit litteras papales domini Innocencij tercij et litteras imperiales sub aureis bullis; quas Mectildis regina, relicta Abel, post- 5 modum in odium Danorum destruxit. Huius tempore martiri- zatus est sanctus Thomas in Anglia. Regnauit autem Walde- marus annis xxv.

EX LIB. XVI. SAXONIS.

1. JAanutus autem, filius eius, in regno succedens trans- 10 iuit in Juciam, vt sibi populum obligaret; qui ab omnibus

tam in congregacione Wibergensi quam Vrnensi vnanimiter est acceptus. Scanienses vero, de morte regis gauisi, iterum sedicionem mouerunt in tantum, vt Absolone fugato bona nobilium deuastabant; nec hiis contenti quendam Haraldum,

15 regio quidem sanguine natum, sed nullius valoris hominem, de Swecia vocatum constituerunt sibi regem. Magnates igitur Scanie, sicut poterant, congregati iuxta ampnem Lummea occurrentes rusticos multos occiderunt, ipsum vero Haraldum in Sweciam refugere coegerunt. Iterum rustici volentes inso-

20 lencie motu perstrepere superueniente Absolone non solum arma deposuerunt, sed eciam bonas leges et alia, que iniuste abrogauerant, tenere coacti sunt. Hiis auditis rex Scaniam intrauit, volens ferro et igne eam deuastare; sed Absolone agente factum est, vt illi, qui Haraldum promouerant, tantum

25 pecunia multarentur, qui tamen iuste vita priuarentur pro tanto delicto.

2. super hoc S, sed supra hoc S^ (?) quo scripsit. 3. tercij A; .III. VS. et om. S. 4. mechtildis A; mektildis S. abelis A. 5. martizatus V. 6. Ses an Bts (beatus) A haheal, incertum est; sanctus om. S. tomas V. — 8. Inscriptio in A: De Rege Kanuto filio waldeari(!) primi, et in marg.: cii. Knud woldemars føn. 11. wiburgensi AS. Post Wibergensi unnm folium codicisV amissum est, omnia usque ad p. 438, 18—19 (potuit quam Slauiam) complectens. burnensi S, qiiod in burglanensi corr. S^. 13. mouerunt AS, correxit Langebek. 14. haroldum S. 16. constituunt S. 17. amnem S. Lummea scripsi; lumøø AS (Lummam Saxo). 19. cogerunt A. 22. obrogauerant A. sunt coacti S. 24—25. tantum, qnod A post illi, S post Haraldum habenl. Saxonem secutus ante pecunia trans- posui. 25 — 26. vita post (iclicto habent AS, inepto loco.

�� �