Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/458

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


440 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

��CONTINVATIO COMPENDII SAXONIS

SIVE

CHRONICA JVTENSIS.

��L><ontra hunc Kanutum regem opposuit se Waldemarus, episcopus Sleswicensis; fugiensque in Norwegiam rediit post- modum cum .35. longis nauibus quasi regem impugnaturus. Sed a rege caplus in turri Sioburgh positus est, vbi sedit .14. 5 annis. Huius regis tempore incepit ordo fratrum minorum, anno domini .m°.cc°. Regnauit autem annis .22.

Codices veros hic tantum tres habemus, VAS {vid. p. 2i6). Sed ex codice aliquo nobis ignoto Petrus Olai in Collectaneis fol. 70— 8P (82) multa excerpsit, quin etiam plerumque fere totum exscripsit, textumque sic confectum postea auxit, additis partim inter versus partim in marginibus adnotationibus multis, quas ex Annalibus Ryensibus et aliunde sumpsit; hæc omnia Langebek in editione sua (S. R. D. I, p. 121-33) mire contaminauit nec variarum partium originem ullo modo signauit. (Ceterum idem, sed etiam peiore modo, factum est in codice quodam Vpsalensi, cuius spe- cimen edidit H. Rørdam in Monum. Hist. Dan., ser. II. vol. II. p. 1 — 29, Hauniæ 1887.) Quæ ex primo Petri Olai contextu ad editionem Chronicæ Jutensis rite absoluendam pertinere mihi videbantur, infra in commentario littera O signata attuli. Ceterum etiam in Collect. fol. er-Ge-- (= S. R. D. II, p. 255-65) Petrus Olai eundem codicem interdum adhibuisse videtur, sed multo liberius. Excerpta Svaningii (E, vid. p. 215) pauca modo suppe- ditant. — Minutcis scripturæ discrepantias sæpius consulto omisi. Orthographiam eandem, quam in editione Compendii Saxonis adhibui, hic quoqne secutus sum.

1. regem kanutum A; om. O. 3. xxxv. A; ubi numeri Arabici in uno certe codice adhibentur, eos in textu meo posui, nec amplius quid- quam de eiusmodi differentiis adnoto. longis om. O. contra (pro .q = quasi) r. pugnaturus O. 4. syøburgh S; syoborch A; siøburg O. est incarceratus O. 6. R. autem Kanutus annis xxn. A; R. annis at.(!) 22. V; R. a. xxn annis O. fe {pro 22) S. Pro 22 poiius 20 aut 21 dici debuit.

�� �