Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/462

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

444 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Qui respondens mandauit militi, vt statini in Sweciam festi- naret atque a quodam milite ibi, quem sibi nominauit, huius rei noticiam exploraret. Admirans miles de tam insolita legacione iuit in Sweciam; atque a dicto milite honeste per 5 dies aliquot habitus tale responsum accepit: »Dicas Walde- maro regi, quod cogitabat de filiis suis, qualiter post mortem ipsius concordare deberent. Ad quod respondeas ex parte mea, quod pessime inter se concordabunt; tamen successiue omnes reges erunt.«  10 Hic Waldemarus inter cetera notabilia facta sua edidit leges Danorum; atque in gloria mortuus est anno .39°. regni sui.

Eiricus igitur successit ei in regno; statimque facta est dissensio inter eum et Abel, fratrem suum, multisque pugnis habitis terram contra se mutuo deuastabant. Hic Ericus Lubi-

15 censes infestabat; sed et illi Daciam clandestinis incursibus satis molestabant villamque Haffnensem incendebant. Tandem anno regni sui .x°. prodiciose captus est Sleswik rex Ericus per fratrem suum Abel in vigilia beati Laurencij ; ae per Sliam nauigio abductus primo decollatus est, postmodum corpus

20 eius submersum. Quod tandem per piscatores inuentum cum capite relatum est et in ecclesia beati Petri sepultum Sleswik; sed postea per Christoferum regem, fratrem eius, in Ringstad est translatum. Hic non reliquit aliquem filium, sed multas filias, que in diuersis terris regibus et principibus iuncte

25 fuerunt. Qui dum decapitari deberet, interrogatus a satelli-

1. festinare(!) A. 2. militi A. 3. exploret O. 5. accepit. Dixit. dicas A. 5—6. regi wald. O. 7. ex parte ASOV^; apte V. 8. quod pessime concordarent(!) O. 10. no^ {— nobilia) S. 11. anno xxxiiii (34) r. s. A(S). 12. Inscriptio in A: De Rege Erico filio Waldemari, et in marg.: cmi. Eriick Wolderaars første føn. — est om. AV. 13. dissencio S. suum om. O. 14. lybicn V; libicen O. 15. infestauit ASO. sed illi S. daciam om. VAS. clamdestinis V, clandestino AS. 16. incendebant O, sed hoc deleto s. s. est deuastabant .1249. 1248; incendebat S. 17. anno regni sui VI O; anni suo(?) V; anni sui(!) AS. 18. sancti laur., atq; O. flyam A. 19. abductus nauigio O; na. adductus A. decolatus V. 20. Quot A. a piscatoribus O. 21. et om. VAS. ecclesiam V. 22. fr. ipsius O. ringstadh A; ringslaht O. 23. est om. VAS. reliquid ASO, ut sæpius. 25. decapitari O; capitari VAS.

�� �