Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/463

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CHRONICA JVTENSIS 445

tibus de thesauro suo dixit, maiorem thesaurum suum, quem haberet in mundo, esse in quadam cista apud fratres minores Roskildie, tradiditque eis clauem ad cistam. Abel autem, frater eius, gaudenter ab eis clauem recepit; veniensque Ros- kildiam nichil aliud in dicta cista inuenit quam vnum babitum 5 cum corda pro fratre minore; intelligensque per hoc propo- situm eius de intranda religione grauiter de nece eius dolebat.

Abel, frater eius, successit sibi in regno; cuius anno .2°. mortuus est Fredericus imperator. Sed anno suo .3°. iuit cum exercitu in Eydersteth ad pugnandum contra Frisones, lo ibique in penam necis fraterne occisus est.

V_><hristoferus, frater eius, successit ei in regno. Qui modicum habuit de industria naturali; et ideo rustici ince- perunt insolenter viuere, destruentes fortalicia et municiones, pugnabantque contra eum. Hic anno suo .2°. tradidit Walde- 15 maro, filio Abel, ducatum Jucie cum vexillo apud Kalding. Anno eius tercio mortuo Vffone, qui fratres minores posuit Lundis, Jacobus factus est archiepiscopus Lundensis; qui postmodum ibidem apud eosdem fratres est sepultus. Anno regni sui .9". cepit Jacobum archiepiscopum et incarcerauit in 20 Castro Hagenscow ; propter quod regnum fuit suppositum interdicto fere per .9. annos. Eodem anno, quo cepit archiepi- scopum, mortuus est rex Christoferus Ripis et ibidem sepultus.

1. suum om. O. 2. esset (!) O. sista semper AS. 3. roskf ; varie in codd. abbreuiahir. eisASO; ei V. ad om. O. 4. clauem ab eis rec. S: rec. ab eis cl. A. 6. pro fratre minore VSO; pro mino- rita E; pro ordine intrando A. 6—7. prop. eius VAO; eius om. S. 8. Inscriptio in A : De Rege Abel, et in marg. : cv. Abel Eriicks broder; similiterque 12: De Rege Cristofero et: cvi. Cristopher Erick 00 Abels broder. — 8. Abell O. sibi VAS; ei O. 9. venit iuit V. 10. eyderstædh S; eyderstat O. 11. in om. A. est occ. O. 12. Christophorus O, ei sic sæpe variatur. 14. insolenter v(u)iuere VAS, cfr. p. 378,8; insolescere O. et om. O. 16. kolding^ A; koling S. 17. tercio om S. Wffone O. 19. est sepultus VAS; in bello est occisus (!) O. 20. iacobura om. S. 21. haghenschow A; hakensko(u)g 0(V). fuit VO; suum AS. 22. quo cepit om. A. 23. rypis S. ibidem om. O.

�� �