Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/464

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

446 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MIN ORES

JLiricus, filius Christoferi, successit ei in regno anno domini .m°.cc°.lx°. Hic decimas ecclesiarum tulit, nullam iusticiam fecit, monasteria per equos sugs et canes depau- perauit, totusque lubricus vxores nobilium violauit. Propter 5 quod diuino iudicio comites Holzacie ae Jarmarus, princeps Rugie, multa mala contra regnum fecerunt.

Huius anno .2°. Ericus, filius Abel, factus est dux Jucie, mortuo Waldemaro, fratre eius; ae Olauus, episeopus Burg- lanerisis, oeeiditur in ecelesia per quendam militem Johannem 10 Gloob.

Anno .3°. faetum est bellum Loheth inter regem et ducem Ericum in profesto saneti Olaui, et eeeidit ibi nobilitas Danorum ex parte regis propter prodicionem Petri Fynsson, qui prineipalis fuit in exereitu regis; captusque est rex cum 15 matre sua regina Margareta Sprenghest. Sed sequenti anno regina liberala est; que statim per Matheum Florthorp eapi feeit Petrum Fynsson et altissime suspendi ante castrum Nyburgh.

Sequenti anno liberatus est rex ea eondicione, A't Agnetem, 20 sororem marchionis Brandeburgensis, virginem pulcherrimam, in vxorem reciperet sine dote.

Anno regni eius .7°. Guido cardinalis legatus pape fuit in Dacia, supponens regnum interdicto propter capcionem Jacobi, archiepiscopi Lundensis. 25 Anno regni eius .9°. edificatum est castrum Kalding. Et post hec mortuus est Ericus, dux Jucie.

1. Inscriptio in A: De Rege Erico, et in marg.: evn. Eriick klipping Cristophers føn. — 3. fecit iusticiam O. suos om. VS. 4. lubricus fuit. vxores AS. 4—5. Propter quod ASO; propter V, sed corr. in Quapropter. 5. holsacie AO. acVO; et AS. 7. verba Abel factus om. S {in marg. post filius man. recens add. factus). 8. olawusS; elaug yeZ olaug V. 10. gloopV; glop O. 11. lothetæ O. 12. profestum V. ibi om. O. 13. fynffi AS; fiinfi V; finfi O. 15. magareta V. Fprengeheslh S. 15—16. Verba Sed .. Florthorp om. S. 16. mathrii O. 17. fynfiV; finfi O; finfB S. 18. nyborchA; nyborrigh S. 20. brandeborghensis S; bramburgn O. 22. gwido S. card. pape el legatus A. 25. koldingf A; kolingh S. Et om. O. 26. post hæc, /// vid., VS; post hoc AO (ceterum compendia harum formarum sæpiiis inter se permutari i>idenlur). dux iucie ericus O.

�� �