Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/471

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CHRONICA JVTENSIS 453

Igitur anno domini m".ccc°.xxix° conuenerunt omnes Jutenses in bello ante castrum Golhorp contra coniitem Gerardum ; ibique victoriam propter prodicionem quorundam Danorum amiserunt, multis prostratis innumerisque captis, qui per diuersas partes Teutonie sunt abducti. Ex tune incepit fieri 3 grauissimum iugum Teutonicorum super regnum, qui non soluui terram, sed eciam castra regni optinebant; nobilesque regni, qui sperabant se post expulsionem Christoferi regnaturos, iam per Teutonicos, quos introduxerant, artabantur, capie- bantur et serui fiebant. Propter quod lalenter in odium lO Teutonicorum Christoferum reuocabant. Sed ipse reuocatus, memor iniurie sibi facte, cum comite in odium Danorum con- cordabat; in cuius concordie signum et fomentum filius eius, rex Ericus, iam de carcere liberatus, recepit sororem comitis, ducissam Saxonie, vxorem. Resedit autem Christoferus in 15 Scandorpborgh, Ericus autem filius eius in Nyborgb. Longum est autem enarrare de malis, que fiebant super indigenas terre. Cepit autem Christoferus quendam Tukonem, episcopum Burglanensem; propter cuius capcionem clerus regni tenuit interdictum annis .7. et mensibus octo. 20

Postmodum orta est discordia inter Christoferum et comitem, repudiauitque rex Ericus sororem eius. Igitur anno domini .m°.ccc°.xxxi°., a principio regni Christoferi anno .xii°., bellauerunt Christoferus et fihus eius Ericus contra comitem in Loheeth; et propter falsitatem Teutonicorum, qui cum eis 25 erant, vt dicitur, victoriam amiserunt, multisque de sociis illorum captis aufugerunt. Sed \et} statini postea rex Ericus in Kilone miserrime defunctus est; delatumque est corpus eius in Sialendiam et in Soræ monasterio sepultum. Christo-

1. iutenses VO; iutones AS. 2. gotorp S; gotrop O. 4. ami- serunt V. multisque AS. 7. sed et O. 9. induxerant A. 15. Recedit S. 15—16. fcandorpburgh A; fcandroborgh S; res. a. in Scanderburgh Christoforus O. 16. nyborch A; nyborg S. 17. indigenas VO; indigenis AS. 19. burgalensem O. cuius om. S. 20. et mensibus octo om. O. 22—24. verba repudiauitque . . contra comitem om S. 24. Ericus om. AO. 25. lohelhe O. 26. amiserunt V. 27. illo- rum VS; eorum AO. aufugiunt O. Sed et scripsi; Sed VO; Et AS. postea eodera anno O. 28. miserrime in kilone O; in kilone mis. V; in Kylone mis. AS. 29. et om. VA. fora SO.

Script, hist. Dan. niinores. «>U

�� �