Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/474

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

456 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Marchia, duxitque in vxorem sororem Waldemari, ducis Jucie. Sicque transiens ad placitum Wibergense electus est a Danis in regem circa festum Natiuitatis sancti Johannis Baptiste. Quo facto transiit in Sialendiam, vt terram illam primitus a

5 Teutonicis optineret. Et quamuis eis maximam summam argenti pro castris ibidem sitis exponeret, nichilominus tamen propter fraudulenciam eorum et falsitatem quorundam Dano- rum, qui secum erant, nichil finaliter ad intentum optinere valebat, ita quod tandem eum in Juciam remeare ex neces-

10 sitate oportebat.

1. duxit {om. que) O. 2. vibergen O; w(v)iburgen A(S). 2—3. in regem a Danis A. 3. sancti AS; beatiO; om.V. 4. trans- iuit S. 5. teotonicis V. 7. fraudolenciam S. Verba omnia inde a versa 5 Et quamuis non håbet O, atqiie etiam versus i55, 2^—^56, 5, quos in Collect. fol. 81" scripserat, Petrus Olai ipse postea lineis perforantibus deleuit (itaque Langebek in S. R. D. I, p. 133 hæc omisit). Scilicet P. O. pro imperfecta de rege W. narratione, quam Chron. Jut. håbet, plenam ex aliis auctoribus sumptam substituere voluit, eamque in nouo Collectaneorum fasciculo a fol. 82 incipiente et alio tempore scripto executus est, incipiens a verbis (Langebek 1. 1. p. 133,13): Post longam et diulinam tumultuacionem et tribu- lacionem Danici regni . . placuit deo, vt ad suum statum rediret. Quem auctorem in his habuerit, hucusque certe dicere non passum, nisi quod quædam verba ostendunt, eum Alberti Krantzii Historiam Saxonum (lib. IX, 16) inspexisse. Sed in hac narratione postea, ut solet, notas marginales addidit, interque eas hane, pallidiore atra- mento eique, quod in antecedentibus foliis adhibuit, simili scriptam, quam post verba editionis Langebekianæ p. 133,28: sicque Syalan- diam inlrauit inseri voluit: vt obtineret de manibus Teuthomcorura. Sed quasi per annum in Syalandia manens nichil ad intentum obtinuit propter fraudulenciam Teulhonicorum et fallaciam ali- quorum Danorum, quamuis tamen maximam summam argenti exponeret pro castris ibidem sitis. Deinde rediens ad ciuitatem Vibergensem sabbato ad {pro an = ante) diem Primi et Feliciani legem renouauit, videlicet municipalem, handfestning; et postea debellando Holsaticos, Alemanos, Suecos et quoscunque et cetera. (Ergo hane notam pro iis verbis reponi voluit, quæ håbet Langebek p. 133,28: et ibi similiter vt rex consalutatus est ab omnibus, et 133,37sq. Hic exstilit .. contra omnem spem; nam interiecta verba edit. Langebek. p. 133, 34-36: Iste Waldemarus . . de Holsatis, et p. 133, 36— 37: Iste Waldemarus .. Slaglosie duabus aliis notis marginalibus fol. Coll. 82' debentur) Hæc nota, quam supra attuli, clarissime ostendit, Petri Olai exemplar Chronicce Jutensis, quod in præcedentibus exscripsit, cuiusque scripturas supra littera O notalas eum lectoribus communicaui, etiam eam partem finalem continuisse, quam nunc in solo codice S reperiri mox commemorabo. Ceterum verba p. 133, 38— M (Nam virili animo . . eiecit e regno) ex Chronica Archiepiscopali sumpsit P. O,

�� �