Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/83

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
77
SVENONIS AGGONIS FILM LEX CASTRENSIS

S


CAP. VII.

DE MINISTERII RESIGNATIONE.

Illam etiam non pretermisit antiquitas forniam instituere, qua et principis maieslas illibala et niilitis non esset honor imminutus, si ad alterius se quis transferret liominium. Statuit ergo, in Circumcisionis uigilia, que nouum annum inchoat, experti militis, doniini nouitatem affectantis, duos commilitones ad dominum, cuius se dominio exuere cupit, ablegandos esse, qui et ei hominium cuni seruitio illius resignent. Et sic absque conlumelie uerecundia doniinique offensa poterat unusquisque ad alterius hominium libere conuolare.

CAP. VIII.

DE CONVITIIS ET CONTVMELIIS.

Ceterum, quia uniuerse iniquitatis fomitem rixe et conuitia suscitare soleant, illius etiam remedia adhibere placuit, ne, fraterne unionis concordia dissidiis, odio et liuore interrupta, mutuis se contumeiiis commilitones afficerent. Censuit itaque antiquitatis solertia huiuscemodi causis maturo castigationis remedio occurrendum esse, ut rixarum et conuitiorum primordia legum autoritate anticipata in ipsis principiis sopirentur, antequam per longas moras inualescerent. Eerro enim resecanda sunt uulnera, quæ fomentorum non senserunt medicinam. Si quis ergo commilitonem suum conuitiis aut contumeiiis afficeret uel quibuslibet iniuriis prouocaret, ea de re in præsentia regis, uniuersis commilitonibus corrogatis, in coUoquio, quod dicitur Huskarlesteffne, action em institui placuit. Quod si actor commilitonem suum super iniuria sibi illata in

12. sussitata flat ne {pro frat'^'ne). 13. mittiusq; itaq;.

17—18. Principiis . . moras: Oiiid. Remed. amor. v. 91 sq. 22. iniuriis. 24. dicit. 25. iniuria sillata {pro s illata).

Ad S. 14—15. castigationis remedio, cfr. Saxo p. 528, 3.