Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
78
SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X


duorum commilitonum suorum in Witterlog mannæ reum attestatione probare potuent, ita quod testes supra sacramenta testimonium confirmarent iuramento, sancitum est, reum uno homine \exterias in cenaciilo locandum esse. Et omnino) omnem controuersiam inier ipsos commilitones exortam nusquam nisi in pretaxato diffinitum est colloquio terminari {debere aut/ etiam agitari.

CAP. IX.

Constitutione etiam generali cautum est, ut omnis inter commilitones orta controuersia de fundis et agris, seu etiam de mansionis depredatione, quod nostro dicitur ydiomate Boran, in prefato querela agitata colloquio \ter minetur) . Is, cui commilitonum ius uendicationis adiudicabit iuditium, cum sex sortitis sibimei in suo cetu, id est Fjarthing, uendicare debet suam territorii possessionem continuatam; seu prescrip- tionem lege tueatur assignala. Minores tamen controuersias duorum testimonio commilitonum placuit terminare, ueteri (\mdem constitutione proximorum in cenaculo ultrucitro (?) assidentium, licet moderni rigorem in plerisque decernant temperandum, ut ipsi in presentis articuli negotio duobus undecunque commilitonibus acquisitis cause terminum im- ponant.

CAP. X.

Modico postmodum tempons processu post legis constitutionem humani sanguinis insidiator, prosperitatis emulus, iusticiecalumniator, principalis dignitatis aggressus excellentiam, legis preuaricationem regi attemptauit persuadere, ut, aconita infecto capite, ceteris sue corruptionis membris uzrus infunderet.

det 8. ut (pro it^). 12. uenditionis. 13. scilicct. 15. in (pro tn). 16. ueteriq;. 17—18. nostro assidenti. 18—19. determinant teni-