Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/87

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FILII LEX CASTKENSIS 81

��sue corruplionis infunderet. Nam legis condilor, rex uidelicet Kanutus, dum adhuc in Anglia pacis tranquillitale poliretur, iracundie accensus furore quendam militem suum exempto mucrone interemptum iugulauit. Unde phalanx uniuersa 5 nimio furore consternala, confluentibus passim legionibus, ad arma concurrere non detrectabat. Verum cum regis manus hane cedem commisisse innotuit, collecto cetu, quidnam facto opus esset, sollicila indagatione perscrutabantur. Ambiguis quippe distrahebantur sententiis ancipitique fluctuabant iudicio,

10 utrum ob facinoris nouitatem capite princeps plecteretur, an ei competeret indulgentia. Nam si date sententie rex sub- deretur, tanquam acephali et profugi e regione exterminarentur aliena. Sin autem regie indulgeretur reuerentie, corruplionis et indulgentie exemplum ceteris ansam peccandi preberet.

15 Uniuerse tandem cohorti hec placuit sententia, ut iactato in medio concionis puluinari regia maiestas procumberet ibique sententie uel indulgentiam uel rigorem prestolaretur. Quo facto, regem erigentes, ipsi delicti ueniam gratiamque indulgent, unanimi confirmatione conclamantes, ut, omni de cetero dis-

20 pensatione semota, huiuscemodi transgressionis reus nuUa in posterum satisfactione tanti delicti immanitatem expiaret, sed uel capitalem subiret sententiam, uel saltem, temperato rigore, ut extorris, profugus et ab omni militari collegio cum pro- broso nuncupationis uocabulo, id est Nithingsorth, eiectus

25 abscederet.

��CAP. XI.

DE VVLNERIBVS ET PLAGIS ET EARVM SATISFACTIONE.

lostquam uero regis magnificentia memorato modo sue transgressionis delictum expiasset, constitutio illa de tali cede omnino punienda octo regum temporibus constanti firmitate

quentiam (pro in consequentia, in). 17. pertumbere. 18. rigorem {pro rigor^. 19. et minata. 23 — 24. imperato rege exteris profugis. 25—26. extimationis {pro exl^miaf onio).

Script, hist. Dan. minores. "

�� �