S
illibata durabat: sub imperio uidelicet ueteris Kanuti, qui
legis extitil conditor; filii quoque ipsius Kanuti, qui et Austerus
siue Durus est cognominatus, licet in regno patri non
successerit, sed tempore conlinuato patri regni gubernacula
moderanti quasi coadiutor extiterit; Magni itidem Boni; Suenonis,
filii Estrelh; Haraldi Hein; Kanuti, quem in Othoniensi
ecclesia martyrium coronauit; Olaui, fratris ipsius; Erici Boni ;
et ante noni regis imperium, id est Nicolai, non est uiolala.
Tune etenim Christienius, Suenonis filius, Thukonem Dokæ
exempto gladio uulnerauit, primusque post Kanuti regis
satisfactionem legem castrensem et militarem transgressor uiolauit.
Quo facto Nicolai regis perplexa extitit sententia. Nam et
regni sui incolumitati hoc aduersari et uniuersis rei cognatis
tanquam regni potioribus contrarium existere putabat, si cum
probroso nuncupationis uocabulo, id est Nithingsorih, a regis
curia eliminaretur, presertim quod duo fratres ipsius existerent
famosissimi tune temporis episcopi, Ascerus uidelicet, primus
Lundensium archiepiscopus, et Sueno, episcopus Vigbergensis,
aliique duo germani eius, Eskillus et Aggo, et reuerendus
eorum genitor, Sueno, filius Trugoti, qui suis temporibus inter
primarios regni proceres habebatur. Hi namque, plus honoris
incolumitati quam censui deferentes, satius decreuerunt
quantumlibet onerosa mulcta pro commisso delicto satisfacere
quam fame sue discrimen incurrere. Diligenti igitur
indagatione persciutantes Bo, filium Hæthen, Wandalum
consuluerunt, eo quod et prouecte esset etatis, et ueteris Kanuti,
quem leges istas militares condidisse constat, miles egregius
extitisset, adhibitis etiam aliis senioribus, qui gesta temporum
memorie commendare consueuerunt. Ab his sciscitabantur,
num similis excessus in recenti cuiuspiam hereret memoria,
qui satisfactione tamen esset emendatus. Qui dum, accurata
deliberatione instituta, nullum talem excessum reminisci
poterant, Bo Wandalus in hunc modum respondit: »Cum hactenus
26. cunicula itaq;. 33. ciscitati (pro cgsétati). 35. consulendo = consiliando. quod pro quo (aut qm) id. nimis.