Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
84
SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X


exquisite humana laxatione definitur, opere precium est, ut posteris nosliis certum salisfactionis modum presciibamus. Sit igitur pena omnibus prescripta successoribus, que {rigoris sui) timore audatiam coherceat delinquendi.« Totius igitmassensu curie regisque conuenientia noue constitutionis promulgauit senlentiam, ut postea, qui audatie presumptuosa temeritate presentis legis constitutionem, {id est) Wytherlogh, commilitonem suum uulnere lacessendo uiolare presumpserit, regi quadraginta marcas satisfaciat, et illi, cui iniuria extat irrogata, XL. denuo componat, adiecto etiam, \ut) dedecoris sui argumento uerecundie, duarum pondo auri marcarum, quod nostro solet uulgari Gyrsum nuncupari; uniuersis etiam commilitonibus eiusdem legis astrictis federi tertio XL. marcas communicet.

Processu tamen temporum, (ut/ semper (est in} malum procliuis humana conditio, exemplo potitus corruptibili Aggi Thuer Esgi, Ebbonis filium, in Warwath functum uillicatione, in Burgh, in Guidonis ede stabularii, sub regis ascilla Nicolai uuinerauit. Quo facto rex uehementer concitatus cum pene omnium suorum commilitonum uoluntate prefatum Aggi capiendum decreuit, Widone resistente et contra dicente. Nam et eundem satisfactionis obtulit modum, et satisfecit, quem Cristiarnum supra meminimus emendasse; quod quidem in Lymum apud Bo, iilium Ketilli, factum perhibetur. Post hec, successu temporum crebrescentibus malis, corruptionis iniquitas sensim irrepsf/, ae prime satisfactionis exemplo memorati criminis admodum numerosa fuit satisfactio.

CAP. XIL

Attamen, si quem suum commilitonem irritando pugno uel quolibet lelo percutere contigerit, ueteris rigor constitu-

4. toti (pro toti9). 6. vtpote. 7. præcede (pro prefet^). 10. devno. 11. pondus. 15. profsus cum (pro tam). 19. pæna. 24. prohibet. 26. irrepserat primæ. 29. conlingerit.