Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
85
SVENONIS AGGONIS FILM LEX CASTRENSIS

S


tale negotium minus exquisite maiorum nostrorum taxatione definitum sit, opere uidetur pretium, ut posleris nostris certum satisfactionis niodum prescribamus. Sit ergo pena omnibus constituta successoribus, que sul rigoris timore delinquendi audaciam coerceat.« Totius igitur curie assensu, regis Nicolai conniuentia, noue constitutionis sententiam promulgauit, ut scilicet, qui presumptuosa audacie temeritate precedentis legis constitutionem, id est Wilherlogh, commilitonem suum uulnere ledendo in posterum uiolaret, regi quadraginta marcas satisfactionis loco numeraret; deinde illi, cui iniuria esset irrogata, quadraginta marcas soluere teneretur, adieclo, in dedecoris sui augmentum, pondere duarum auri marcarum, quod nostro solet idiomate Gorsum nuncupari; uniuersis quoque commilitonibus eiusdem legis federi astrictis tertio quadraginta marcas compositionis ergo persolueret.

Successu uero temporum, ut semper in malum procliuis est humana conditio, Aggo Thuer Eskillum, Ebbonis filium, in Warvvath functum uillicatione, in Burgh, in ede Guidonis stabularii, sub ascella Nicolai regis uulnerauit. Quo facto rex uehementer concitatus cum prona omnium commilitonum uoluntate prefatum Aggonem capiendum decreuit, Guidone resistente et contradicente. Nam et eundem obtulit satisfactionis modum, quo Christiernum satisfecisse supra memini; quod quidem in Lynum apud Bo, filium Ketilli, factum esse perhibetur. Post hec, subsequentibus temporibus crebrescentibus malis, memorati criminis satisfactio ad exemplum prime satisfactionis deinceps instituta fuit et longo usu continuata.

CAP. XII.

DE ICTV ET PERCVSSIONE.

Attamen, si quem commilitonem suum irritando pugno uel quolibet telo percutere contigerit, ueteris constitutionis