X
tionis, dummodo duorum attestatione commilitonum constiterit
\res), nullam prossus satisfactionis admisit expiationem. Quod
tamen modernorum temperantia noua constitutione mitigare
consueuit. Quippe, si adeo euidenti signo constat res uel
testimonio, ut se neuticam inficiacione tueatur, placuit reum
sese eius pedibus geniculari, cui uerecundie intulit obprobrium,
ut rite dedecus abiectissimum humillima satisfactionis formula
expietur. Sin autem auctor reum testibus conuincere non
ualuerit, constitutione decretum est generali, ut is, qui
calumniatur, cum sex commilitonibus suam aboleat infamiam.
CAP. XIII.
Sicut serpentis antiqui suggestiones sunt uarie, ita casus lacescentium sunt diuersi. Nam et plerumque accidit, ut quis alleri aut sciens aut ignarus uulnus infligat. Item sciens quandoque suuni commilitonem, quem et {nouit esse, uulneral, quandoque uero) non item, ignorans autem, suum raius non suum. Si quis suum commilitonem sciens et prouidens uulnerauerit, iuxta formam prescriptam satisfaciat. Si quis suum commilitonem nesciens et ignorans uulnerauerit, uolens alium, uel eum casu leserit, si conuentus fuerit, ignorantiam suam, et quod nolens leserit, tertio commilitone pretendat; sin autem in purgalione defecerit, iuxta formam pretaxatam satisfactionem componat. [Quando uero quis) sciens et prudens commilitoni suo uulnus intulerit, ignorans se illi lege prescripta astrictum obligari, liuiusmodi placuit eum ignorantiam a transgressionis [peccato] non excusare. Nam et eisdem legibus cautum est, \omnes contubernii sodales se inuicem nosse debere; eo enim pertinet generalis constitutio, qua iuhentur) omnes controuersias, que legum discisione sunt diuise, sexta commili-
1. donum {pro dumo). 4. signo vel conslaret. 7. vtpote. 11. serpens antiquus, cfr. Apocal. 12,9; 20,2. \4 sqq. quemq; non item ignorans aut (pro aut) suum aut noslrum (pro rat^ no suum). 19. conuiclus (pro conuetus). 21. pugnatione. 25. eius.
�� �