S
rigor, dummodo factum duorum commilitonum atteslatione
conslilerit, nullam prorsus salisfaclionis adiniltil expiationcm.
Quod tamen modernorum lenitas nouo legis lemperamento
mitigare cepit. Nam si tam euidenti signo uel leslitnonio de
facto constiterit, ut reus neutiquam inficiatione se tueri poterit,
placuit, ut eius pedibus aduoluerelur, cui ucrecundie
opprobrium intulit, ut ita abiectissimum dedecus humillinia
satisfactionis formula expiaretur. Sin autem actor reuni testibus
conuincere non ualuerit, generali constitutione decrelum est,
ut is, qui calumniatur, cum sex commilitonibus suam aboleat
infamiam.
CAP. XIII.
DE VARIIS PLAGARVM CASIBVS.
Sicut antiqui serpentis uarie sunt suggestiones, ita casus lacessentium sunt diuersi. Nam et plerumque accidit, ut quis alteri aut sciens aut ignarus uulnus infligat; itc^m sciens quandoque suum, quandoque non suum lædat; item ignorans aut suum aut non. Si quis suum commilitonem sciens et prudens uulnerauerit, iuxta formain prescriptam satisfaciet. Si uero nesciens et ignorans commilitoni suo uulnus intulerit, uolens alium ledere, et eum casu leserit, si conuentus fuerit, ignorantiam suam, et quod nolens fecerit, tribus commilitonibus attestantibus defendere et excusare debet; sin autem in defensione defecerit, iuxta pretaxatam satisfactionis formam cum leso componet. Si quis uero sciens et prudens commilitoni suo uulnus intulerit, ignorans autem se illi lege prescripta astrictum obligari, huiuscemodi ignorantiam a transgressionis reatu non excusare placuit. Nam et eisdem legibus cautum est, ne quis militaris excellentie florem ignorantie fuligine obfuscaret, Decet enim honeste uiuere, et clari sanguinis uiros ignorantie desidia nobiles titulos non denigrare. Generali itaque constitutione definitum est, omnes controuersias, que
Ad S. 28. Decet honeste uiuere, cfr. Digest. I, 1, 10: luris præcepta sunt liæc: lioneste vivere, alterum non lædere, suum cuique tribuere.