Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/97

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


SVENONIS AGGONIS FILII LEX CASTRENSIS 91

��15 donec ita ueli sinus uentus impleuerit, ut intuentium se aspectui subduxerit; aut si, F'auonio non fauente, remis undas impulerit, donec remorum aspectum cunctorum oculis subtraxerit, in littore tenentur prestolari. Ubi uero paulo longius proueclum in pelago delitescere existimauerint, classico clangore ternis

20 uicibus uociferantes antique confederationis iura ipsi resignare debent. Sin autem in solo natali extiterit et predicti sceleris crimen incurrerit, uniuersum militare collegium ad nemoiis densitatem eum comitari tenetur inque nemoris fronte presto- lari, donec se adeo recedendo semouerit, opaca quelibet tesqua

25 legens, ut eorum clamorem aut uociferationem exaudire non ualuerit. Deinde uniuersa commilitonum legio totis una uiri- bus trina uociferatione ualide proclamabit, ne alia ad eos uia redire possit. Quo facto, hac lege tenentur astricti, ut, si quisquam commilitonum uno saltim comite aut telo superior

30 illi postmodum occurrerit, eumque non inuaserit, eiusdem ignominie et probrose nuncupationis iacturam subire teneatur.

��Ad S. 27—28. valide . . redire possit, cfr. Saxo p. 531, 15 sqq. 29. uno saltim comite . . superior, cfr. Saxo p. 532, 2.

�� �