Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/120

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

110 SCRIPTORES HISTORIÆ DANIC/E MINORES

annis, que vacacio incepit sub a. d. .f m.cc.xxiii^. Item eodem anno Jerusolima et terra sancta iterum capitur a paganis. Item huius tempore interfectus est Abel, rex Dacie, a Friso- nibus in Jutlandia iuxta Mildebro (et hoc habuit in penam 5 vindicte, quod prius ante duos annos interfecit proprium fratrem Ericum in Hethebye), sub anno domini .m.cc.lii. die apostolorum Petri et Pauli.

D. Jacobus VI. Cui successit Jacobus Erlandi; qui sedit annis

^^ .XXII., et octauo pontiflcatus sui anno captus est per Cristo-

10 ferum, regem Dacie. Item huius tempore Jarmarus, princeps

Ryanorum, Selandiam deuastauit, procurante Petro Bangh,

episcopo Roskyldensi, nepote eiusdem, sub a. d. .m.cc.lix°.

Item huius tempore Gwido cardinalis, legatus pape, fuit in

Dacia, sub a. d. .m.cc.lxvi. Item huius tempore vacabat sedes

15 Romana annis tribus, mortuo Clemente; que vacacio incepit

sub a. d. .M.cc.Lxxi*'.

1. Hæc vacatio H. 1223 certe prauum est, nec tamen rectius 1233, quod scripsit BarthoL; potest error tolli aut certe minui, si XXIII pro xliiij scriptum esse putamus ; nam circa hoc tempus et Jerusalem capta est et Innocentius TV ex Italia fugit, nec ante a. 1250 Romam reuertit. In Chronol. rerum memorabilium, ex qua auctor hæc sumpsit, Gregorii mors ad 1237, captio Jerusalem ad 1239 referuntur, parum recte. 1 — 2. anno eodem H. 2. Jero(u)so- lyma HS. 5. vindicte quod RSE; vindieem, quia H. prius ante E; prius ad {pro an)H; primus ante RS. interfecerat E. 5 — 6. fratrem proprium H. 6. Hethebye (i. e. Slesuich) H, nota marginali in textum recepta; Hedeby RSE. sub om. RS. 7. Paulli H^. In marg. ad V. 3 H håbet notam, quam H^ in textum, ut solet, recepit, sed in fine capitis: Hie Abel Vehaniam priuilegiauit. Significatur sine dubio oppidum Wæ siue Vea in Schania, cfr. Repertorium Erslev, n. 199. — 8 — 9. XXII. annis URS. Post hæc in RS inserta sunt verba: et sepultus est in claustro minorum Lundie (Lundis); qui; hæc sine dubio nota marginalis fuit et inepto certe loco inserta est. 9. octauo anno p. sui RS; oct. sui p. anno U. Cristoferum U, et sic semper scribam; CristofFerum R semper; Christophorum plerum- que HS. 10. Item om. U. Jarmarius R {corr. in R^B); Jarmerus U 11. Bongh R. 13. Item om. U; Item .. 1266 om. R^ Gwido R Guido vel Gvido ceteri. pape addidi ex O. 14. Dacia HUO Daciam RSE. mcclviii R {item S, sed in hoc correctum est) 14 — 16. Item . . 1271 om. U. 15. incepit: immo finita est; Clemens IV. 29. Nov. 1268 mortuus est, Gregorius X. 1. Sept. 1271 electus.