Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/139

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


CHRONICA ARCHIEPISCOPORVM LVNDENSIVM 129

Aprilis. Huius tempore eligitur Johannes, filius regis Christierni, patre^viuente, in regem et successorem patris sui in regnum Dacie. Qui desponsauit sibi Christinam, inclytissimam filiam domini Arnesti, ducis Saxonie Misnensis; cui idem dominus archiepiscopus in Rostoch magno apparatu nauium obuiauit 5 et ad Haffniam solenniter introduxit, et ibi eorum nupcie sunt celebrate. Anno domini 1481, xii. Kalend. Junij, obijt idem rex Christiernus Haffnie, et Roschildie in sacello per eum fundato transfertur sepeliendus. Anno domini 81. idem archiepiscopus in Halmstadiam cum singuiis consiliarijs et lo nobilibus regni Dacie, Noruegie et Suecie venit et hyemauit; ibique cum ijsdem consiho celebrato Johannes, Christierni antedicli regis fihus, post obitum patris in regem Dacie et Noruegie eodem tempore, dicto Johanne Brotstorp archiepiscopo maxime procurante, ab omnibus illorum duorum regnorum 15 consiliarijs vnanimiter eUgitur et iuramento prestito in regem acceptatur. Qui eodem anno vexillum et homagium a singuiis

1. eligitur falsum esse videtur, iam enim Tuuonis tempore rex electus erat (vid. supra p. i26, 9 sqq.) ; scribendum credo coronatur, nam Petrus Olai dicit: (Christierno) successit filius suus senior Johannes, qui iam ante mortern patris coronatus erat rex. 3. sibi om. H, add. H^. Qui desp. sibi utrum significare debeat Ciiristiernus desp. Johannl an Johannes desp. sibi, disputari potest; alterum simplicius videtur, sed prius quoque defendi potest et auctorem quodammodo håbet Petrum Olai, qui (ut Annales Danici 1268 — 1523 in S. R. D. VI. p. 2i3) rem sic narrat: (Anno 1478) rex Cliristiernus, raissis solenis (o: solennit^) nunciis ad illustrissimum marchionem Misnensem et ducem Saxonie Ernestum, egit, vt filia eius Christina, puella moribus nobilitate et formå prestantlssima, desponderetur fllio suo Johanni. Quam eciam Albertus, dux Saxonie et marchio Misnensis, germanus Ernesti, insigni agmine duxit per Rostochium, ibi nauigium inscendens et in Daniam se transferens. Multi fuere cum eo comites et pontifices ; octingentis equis ingressus auratis curribus puellara regiam regio more deduxit. In Haffnia regia regum nupcie sunt peracte a. d. 1478 .vin. Idus Septembris. 6 — 7. Praua interpunclione in H scribitur: et ibi eorum n. sunt celebrate anno domini 1481 .xn. Kalend. Junij. Obiit idem etc; hoc seruato Hamsfortius in H^ post 1481 inseruit verba: [rectius anno 1478]. 9 — 10. Hic quoque falsam interpunctionem håbet H: sepe- liendus anno d. 81 (H^: 1481). Idem archiep. ; sed corr. Nettelbladh. 10. Halinstadiam H; Halinstadium, ut vid., H^, unde Halmstadium Nettelbl. 11. venit et om. H, add. H^. 13. patris sui H, sed sui postea deletum videtur. 14. eod tempore H, sed eod ex et Suecie correctum est.

Script, hist. Dan. minores. "