Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/140

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


130 SCBIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

consiliarijs Scanie in Leyrborshoy suscepit. Item anno domini 83 idem archiepiscopus Johannes dominum regem Johannem et reginam Christinam consecrauit et vnxit Haffnie solennitate debita .xv. Kalend. Junij; et multi nobiles regni milites sunt 5 effecti. Item idem anno domini 88 circumduxit murum Fliginge et in aliis castris et curijs antea quasi desolatis restaurauit. Sepultus Lundie in sacello nouo apud ianuam ex oriente.

XXV«. Ex codd. RS.

10 Cui successit Birgerus, archidiaconus Roskildensis, de Hallandia oriundus, artium et philosophie magister, reginarum Dacie Dorothee et Cristine ad plures annos cancellarius, rite, canonice et quasi per inspiracionem electus in archiepiscopum Lundensem.

15 XXV*'. Ex codice U.

Cui successit dominus Birgerus Gunnari, artium liberalium magister, serenissime principisse domine \Dorothee et poslea domine) Cristine, regine Dacie etc. , cancellarius, \ecclesie) Roskildensis archidiaconus, de Monte Tilie in parochia Lind-

20 biergh in Hallandia natus, anno domini .m.cd.xc'"° septimo, feria quarta proxima post festum Bonifacij pape, vnanimiter a toto Lundensi capitulo nemine discrepante electus. Sedem ibidem valde nudam recepit, fundis ecclesie pro maiori parte impignoratis et in conductum expositis, cuius eciam clenodia

25 ferme in totum fuerunt alienata; et peiores hostes nusquam habuit ecclesia quam heredes sui predecessoris, quorum prin-


�2. 83 H; 1483 H^ {item v. 5). 3. consecrauit H; sed scribd. vid. coronauit. 6. fliginge H; Stiginge H- {in marg. add. Hamsfort.: alias Fleminge). 7. Post restaurauit manifestum est aliqua excidisse, velut haec: ^Anno d. 1497 idem archiepiscopus Johannes in Fliginge pestilencia tactus migrauit), sepultus etc. — 9. solitam notam marginalem (d. Birgerus 25'9) Mc non håbet R. 12 — 13. rite, canonice R; vitæ Canonicæ(!) S, qui hane håbet subscriptionem: Hactenus chronicon compendiosum archiepiscoporura Lundensium. — 17 — 18. verba ^Dorothee et postea domine) addidi ex O ; auctorem, dignitatum enumerandarum curiosum, hæc non omissunim fuisse credo. 18. ecclesie addidi ex duobiis exscriptis Langebekii. 21. festum Bonifacij erat die Lunæ. 5. mensis Jnnii anni 1^1-97 ; electus est igitur die Mercurii. 7. m. Jnnii.