Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/141

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


CHRONICA ARCHIEPISCOPORVM LVNDENSIVM 131

cipalis erat Nicolaus Hack de Hiickebierg, qui plurima bona leuauit de ecclesia; utinam redeant tempore debito.

XXV. Ex codice H.

Cui successit dominus Birgerus Gunmari etc Nicolaus

Hach de Heckebiergh. Huius tempore debellauit dominus 5 Johannes, rex Dacie, totum regnum Suecie per Dacos et Rutenos; in cuius expedicione pro debellacione idem dominus reuerendissimus Birgerus sine expensis sedis centum armigeros in expensis et stipendijs proprijs aluit et vsque Martini stipen- diauit. Anno sequenti erat rex susceptus a Suecis in Stock- lo holm et vexillum regni cum apparatu regio, prout ibi moris est, accepit. Sed non multo post eum diffidauerunt et e regno expulerunt, vt mos est eius regni incolis.

2. leuauit, /. e. conduxit, sicut in antiquo Gallico liever = louer {Diicange). — 3. Inscriptio in H^: Birgerus Gunmari(!) F. Hallan- dus .XXVI (H in margine tanfum: Birgerus Gunmari (vel Gummari)). Ceterum H initio eadem prorsiis håbet, qiiæ in U p. 130, 16 — p. 131, 1 leguntiir, his tantum locis discrepans: p. 130, 18 — 19. ecclesie Roschildensis. p. 130, 19. om. de Monte Tilie. p. 130, 20. anno Christi 1497. p. 130,21. Bonefacii. p. 130, 23. ibi. p. 130,25. in toto. Sed post Hach de Heckebiergh verba qui plurima . . debito omissa sunt, et pro his scribuntur, quæ siipra edidi. 8. sine scripsi sensu postulante; in H. 9. aluit et add. H- (de coniectura, puto, Hams- fort i i) ; in H laciinæ signum est. 10 Anno sequenti, /. e. 14-98; sed factiim hoc est iani sub finem anni H97 ; fieri igitiir potest, ut scribendum sit: autumno sequenti. 13. Hic finitur H, nulla addita subscriptione ; sed in H^ scripsit Hamsfortius: Hue usque Annales Ecclesiæ Lundensis, conscripti iussu Nicolai Archiepiscopi, perue- niunt, cum additamentis et appendice. Deinde quædam de Birgero addidit: Rosæfantanus^) Birgerum archiepiscopum cum Johanne rege controuersiam habuisse de insula Burgunda uel Bornholmia, eique litem intendisse regem grauissimam anno Christi .m.d.iv. refert, in uita Johannis. Christianum II. comitijs Hafniæ publicis in regem inaugurauit Birgerus die festo S. Trinitatis, qui incidit in xi. diem Junij: Anno m.d.xiv, teste Haraldo Vitfeldio. Moritur Birgerus, eodem teste. Anno Christi m.d.xix. a. d. iv. Eid. Januar, {immo dicendum erat Decembris), terræ traditus in Hypogeo ædis Lauren- tianæ Lundis, adiecto epitaphio hoc: »Hic iacet Reuerendissimus Dominus Birgerus de Nyrre Hallandia, Dei gratia Archiepiscopus Lundensis, Sueciæ primas, et Apostolicæ Sedis Legatus, huius criptæ reformator, et horarura B. Virginis in ea inceptarura fun- dator, qui obijt Anno m.d.xix. Sabbato post festum Annæ Viduæ. < Is erat Decembris dies x. Sepultus est autem die mensis eiusdem xii. Hic fuit ultimus, qui a Pontifice Maximo consecrationem accepit et Cathedratica persoluit.

1) De Petro Parvo Ro.sæfontano vid. S. R. D. VIII, olS*.