Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/148

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


138 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES


�Narratiuncula de Fundatione Monasterij Vitæscholæ in Cimbria.

I. Owercho, rex Swecie, et Wlui/dis regina, duos conuentus monachorum temporibus beati Bernhardi ex Claraualle, eius- dem patris monasterio, assumentes, duas ex eis abbatias in regno Swecie et patrimonio \suo) fundauerunt, Aluastrum

•'> scilicet et Lwdrh§. Aluastrum aulumant primam omnium abbatiarum tam in Swecia quam in Dacia, Noruegia ae Ale- mania. Conuentum vero alterum ad insulam quandam paruam, que vocatur Lwdrh§, miserunt. Inde conuentus ille propter nimiam suam paupertatem ad f insulam quandam, que

10 Lwgnhas dicitur, transmigrauit. [Inde conuentus ille] De hac sylua per quandam nobilem feminam ad diuitem fundum, qui Warnhem dicitur, translatus est: et in hodiernum diem hec eadem abbatia filia est Aluastri monasterij. Breui post tem- pore femina illa Sigridh, que abbatem Henricum et eius

15 conuentum Varnhem transtulerat, consilio cuiusdam pdtentis viri deprauata abbatem predictum et monachos eius de Varn- hem expulit. Cum \autem} statim dei iudicio plagam lepre et oculorum cecitatem incidisset, ad mitigandam sibi omnipotentis dei iram abbatem abeuntem et monachos per supplicantes

20 nuncios /euocauit eisque Varnhem, quam abstulerat, reddidit, rogans suppliciter, vt pro satisfactione peccati sui vsque ad finem vite sue reliquijs mense fratrum aleretur. Quod et optinuit.

II. Post mortem vero Sigridis, fundatricis Varnhem, Chri- 25 Stina regina, vxor Erici regis Swecie, consanguinea Sigridis,


�A = codex Arnæmagnæanus 291 Fol. — B == Exscriptum Bar- tholinianum. — L = editio Langebekii. Ex BL pauca tantum adnoto. Inscriptio, quæ est Narratiuncula etc, sine dubio Stephanio debetur, quod ostendit lam usus appellationis Cimbriæ

1. Wmidis A, corr. L. 4. fuo addidi. 5. autumant scripsi- autem A. 6. abbatiarum, scil. Cisterciensium. Suecia (vel Svecia) hic et interdam alibi A. 9. ad Insulam A, corrupte; in marg. adscr. Steph.: forte sylvam legendum; in siluam (om. ad) propter sequenfia verum videtur. 10. dicitur A; vocatur BL. Veréa Inde conuentus ille h. 1. tanquam male iterata deleui. 17. autem (au) post cii excidisse credidi. 20. r'uocauit scripsi; vocauit A. 23. obtinuit BL.