Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I. DE FVNDATIONE MONASTERII VITÆSCHOLÆ 139

omnibus modis abbatem el eius conuentum molestabat, qua- tenus eis expulsis locum illum possideret. Statimque exemplo regine omne vulgus in circuitu illorum pessimo odio oderunt illos, ita vt mulieres ad purgandos ventres suos abbatie ter- minos intrarent impudenter. Sacerdos eciam quidam, vicinus o illorum, in dominica die Palmarum, cum fratres in proces- sione per claustrum irent, mulieres quasdam procaces et impudicas pallijs earum in domo sua relictis et retenlis lineis- que indutas in medium monachorum misit, ipseque missam in ecclesia sua ceiebraturus perrexit. Et ecce, mulieribus in lo claustro saltantibus domus eiusdem sacerdotis et vestimenta mulierum ibi deposita et omnia, que in domo erant, combusta sunt. Tandem denique regina per nuncium suum abbati Henrico precepit, vt domum magnam quandam, in qua abbas ipse libros missales scribere solebat, destrueret et ad locum 15 alium, quo ipsa mandauerat, transferri faceret. Abbas ergo, humana malicia superatus, ad generale capitulum adire dis- posuit et abbatum consilio ad dominum apostolicum transire, si forte per interdictum apostolicum predictam reginam a malicia sua compesceret et inuidia. 20

III. Factum \aiitem) est, abbate Henrico de Swecia dece- dente et per regnum Danorum transeunte, vt in Selandie ciuitate Roschildensi synodus magna ageretur, in qua rex Waldemarus et archiepiscopus Eschillus presidebant. Statim- que vt abbas archiepiscopum salutauerat, causam itineris sui, 25 et quantas incommoditates in Swecia sustinuerat, ei aperuit diligenter. Erant autem tune temporis tres reges in regno Danorum. Primus et optimus erat Waldemarus, filius preciosi martyris Kanuti; secundus Kanutus, filius Magni; tercius fuit Sveno, filius Erici Emv^^n. Verum quia inter reges istos fides 30


�8. sua om. BL. 10. in templo suo B initio, sed postea corr., ut est in A. 13. denique bis scriptum in A. Regina corr. ex Regium A; Tandem per nuncium Regium Abbati B, sed postea corr. in Tandem denique Regina per nuntium Regium Abbati. suum om. BL. 14. magnam quandam AL; quandam magnam B. 16. fort. scribd. : (omnia) transferri f 21. autem addidi. 22. Selandie scripsi; Selandia A(BL). 23. Roéskildensi BL. 26. incommiditates A, corr. BL. 26—27. diligenter aperuit BL. 30. Erici Hwm (vel Nwm) A, .sed in rnarg.: legendum Emwn; Erici Emun BL.