Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

140 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

nulla, sed magis opiniones et suspiciones bellorum erant, vnus illorum trium, Waldemarus scilicet,, olim deo omni- potenti abbatiam Cisterciensis ordinis fundaturum se promiserat, si {sibi/ inter pericula vite sue adiutor existeret. Tandem, 5 cum rex Sweno, insidiose duos reges Waldemarum et Kanutum occidere volens, vnum solum Kanutum occidisset, Waldemarus auxilio dei sui nominis insidiatorem et regis Kanuti perem- torem generali bello superatum occidit et extinxit.

IV. Archiepiscopus autem Eschillus, abbatem Henricum 10 intelligens literatum et honestum virum esse, sicut syncerissime

omnes religiosos honorans, summo studio eum Waldemaro regi commendabat, monens ae consulens, vt in abbatia, quam se rex fundaturum esse promiserat, talem virum abbatem constitueret. Statimque rex, quod voverat deo reddere desi-

15 derans, niultis precibus abbatem de hoc ipse rogauit, vnde archiepiscopus consilium dederat. Cumque abbas regi roganti facile acquiesceret, vtpote querens sibi ae fratribus locum, in quo deo seruirent, rex postea paucis diebus, missis viris ad Jutlandiam, omnia optima predia patrimonij sui ostendi

20 precepit abbati, vt vnum ex hijs, quod Cisterciensi ordini magis aptum esset, ad abbatie fundum eligeret. Abbas autem, omnibus predijs inspectis, que ei ostensa sunt, diligenter audito archiepiscopi ae multorum hominum consilio, firma deliberacione Viteschole predium duxit eligendum; confestim-

25 que nuncios et literas Varnhem mittens omnem conuentum suum ad locum nouum inuitauit, quem dominus in Dacia eis dedit.

V. Tune temporis dominus Gerardus, secundus abbas Aluastri, vir sanctissimus et in fide catholicus, presens erat

30 in Varnhem. Qui pater sanctus, sciens conuentum loci illius multa mala perpessum, talem licenciam dedit, vt, qui vellet,

2. olim scripsi; qvi A(BL). 4. sibi (s') addidi. 6. v' per abbreuiationem, i. e. vnum, rede A; & male legit B, quod recepit L. 7. nois A, /. e. nominis, quomodo in Vnigata sæpe dicitur delere nomen alicuius pro eo, quod est delere aliquem. pereraptorem BL. 10. sincerissime B {non L). 15. ipse A; ipso BL. vnde, /. e. de quo. 20. hiis A; his BL. 26. inuitauit (inuita') scripsi-, invitat A(BL).