Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/151

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I. DE FVNDATIONE MONASTERII VITÆSCHOLÆ 141

in Daciam ad locum nouum pergeret, qui autem remanere vellet, remaneret. Perrexerunt \autem) ad regem Danorum monachi .xxii. et plures coniiersi cum eis, calices et libros, argentum, vestes et boues in manibus secum habentes. E quibus plures et meliores ad locum Varnhem redierunt, vnde 5 exierant.

VI. Est autem fundata Viteschola in abbatiam anno domini .m.c.lviii., die Kai. Aprilis. Et sciendum, quod primo fundacionis anno Viteschole rogatu domini Eschilli, viri magnifici et cum omni reuerencia nominandi, quondam lo Danorum primi archiepiscopi et apostolice sedis in insulis aquilonaribus legati, postea vero humilis Cisterciensis monachi ae cenobij Clareuallis professi, Henricus \abbas primus/ Vite- schole et omnis eius conuentus subiectionem promisit domino N. de Esrom. 15

VII. Post hec cum Ericus rex supradictus et Christina regina Swecie pro discessione monachorum de Varnhem circum locum mitiores essent, dominus Gerardus, sancte memorie abbas Aluastri, ad eos, qui de Dacia redierant, alios, quanti ad abbatie numerum sufficerent, de Aluastro adduxit, eisque 20 dominum Laurentium , diuinis et humanis rebus inclitum, abbatem ordinauit. Sic ergo Varnhem, deserta ad tempus, iterum inhabitari cepit. Inde laus sit omnipotenti deo ae Virgini Marie. Amen.

[Anno Domini m.dix]. 25

2. autem addidi. 8. Kai. (/. e. Kalendarum) AL; Cai. B. 11 — 12. in insulis ad Aquilonem spectantibus initio B, sed postea corr.: in insulis Aquilonaribus, iit håbet A. 13. abbas primus addidi. 15. N. pro qiiouis N(omine) poni potest; quis tune fuerit abbas Esroniensis^ nescimus, nisi forte fait llle Gerardus, quem comme- morat Saxo p. 110 sqq. ed. M. 17. circum A; circa BL. 25. De hac subscriptione videantur, quæ dixi in præfatione.


�Appendicula.

Anno Verbi incarnati .m.clviii., die Kalendarum Aprilis, fundata est domus Vitescole in abbatiam Cisterciensis ordinis, 2

1. Calendas L; schedula scil. habuit Kt , at scribi solet.