Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 209

M.cc.Lx.ij. cessit, VII. Idus Januarij, id est in crastina epiphanie domini.

(III.) JDoecius, abbas .xvi^., in anno proxime pre- notato eligitur in die sancti Willielmi abbatis. Interim magister Tuko fuit in curia Romana el procurauit :> sibi ipsi culmen episcopale; qui postea in sj^nodo sua con- fessus est se esse obligatum in curia Romana ad debitum sexce/jtarum marcarum puri argenti; unde petijt a suis sub- ditis, ut istud cum eo subleuarent. Ipse siquidem reuersus est de curia Romana eodem anno, quo frater Boecius factus lo est abbas, in die natiuitatis beate Marie uirginis. Eodem auctumno uulneratus fuit conuersus quidam, nomine Lagho, in curia Røzmose sine causa enormiter; cuius iniuriam cum abbas conquerebatur coram episcopo, statim episcopus male- factores illos sub sua protectione et defensione suscepit: 15 quosdam ex eis [fecit] colonos, quosdam uero uillicos sibi fecit, ne nobis ulla iusticia de memoratis malefactoribus proueniret. Hoc nobis magnum indicium fuit, quod animus eius non erat nobiscum. Iterum accessit ad eum abbas, sperans animum eius aliquo modo posse placare et eum flectere ad maiorem 20 dilectionis affectum erga domum nostram, quam antecessor suus habuit. Quem sic alloquitur: »Domine pater, nostis, quemadmodum dominus episcopus predecessor uester frustra et sine causa grauauit nos; sed, deo gratias, cum ad se reuersus fuisset et cognouit, quod sine causa persequeretur 25 nos, ab hac persecucione et grauamine cessauit, et nos in bona pace tribus annis ante diem obitus suj dimisit. Vnde rogo uos, ne conscienciam uestram ledatis propter nos, sed in eadem pace, qua nos dimisit, nos recipere uelitis. Scire debetis nos uobis omnibus uiribus et ultra uires, si uestram 30 senserimus beniuolenciam, uelle deseruire.« Respondit sic: »Bene erimus amici, si nobis dantur, que nostra sunt.« Cui abbas: »Que uestra sunt, uobis non denegentur; sed que uestra non sunt, speramus uos non uelle expetere.« Et adiecit: »Si uos contigerit per nos transire, mittatis nobis 35

3 — 4. Verba Boecius . . Wilhelmi abbatis nibro colore picta sunt. 3. ^ximo C^. 6. cynodo C^. 8. sexcetarum C^. 16. fecit deleri voluit C^. collonos C^. 18 — 19. animus . . nobiscum, cfr. Judic. 16, 15. 19. animo, sed correctum in animu C^. 24 25, ad se reuersus: Luc. 15, 17: Ad. ap. 12, 11.

Script, hist. Dan, minores. *•*

�� �