Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/221

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 211

tionem; dicat unusquisque uestrum, utrum debemus ei dare procurationem trium septimanarum an negare. Pro cerlo scio: siue dederimus, siue negauerimus,. maximum habebimus grauamen.« Vnusquisque respondit se malle mori quam ei tam indebitas procurationes exibere. Venimus ad eum. Ipse •'> uero iracundia pienus quasi stomacando prorupit in hec uerba: »Venimus hue causa uisitationis, et uolumus nostram habere procurationem; sed ex quo non estis adhue preparati, nolumus uobis iniuriam facere; uolumus dare uobis inducias usque ad quadragesimam ; tune deo dante ueniemus.« Cui 10 abbas: »Domine, uos ipsi scitis, qualiter dominus P., prede- cessor uester, coegit nos restituere sibi, que sua erant ( — si sua debeant appellari — ), ut nos de huiusmodi procurationibus liberi essemus; sed propter honorem et reuerenciam uestram uolumus in tanto seruire uobis, sicut aliqua abbacia in Dacia 15 seruit episcopo suo, que non håbet plus de episcopatu, quam nos habemus; et eciam plus uolumus seruire, si perfectam perspexerimus uestram erga nos et nostros beniuolenciam.«  Ad hec episcopus: »Sicut consueuistis« ait »alijs episcopis seruire, sic seruite nobis.« Dixit abbas: »Ex consuetudine 20 non tenemur alicui procurationem persoluere.« Et recitari feeit coram eo litteram sub hac formå :

(V.) »rVlexander episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filijs abbati Cisterciensi eiusque coabbatibus et conuentibus uniuersis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam bene- 25 dictionem. Intimantibus uobis accepimus, quod, cum exibue- ratis uos in hospitalitate omnibus liberales, dyocesanis uestris ae alijs ecelesiarum prelatis eorumque familijs, cum ad mona- steria uestra declinant, karitatiue iuxta facultatum uestrarum exigenciam necessaria ministrantes, non nuUi prelatorum an ipsorum, huiusmodi gratiam commutare molientes in debitum, et, quod sic sponte inpenditis, sibi deberi ex antiqua con-

18. uestram bis scriptum, sed primo loco (in extremo versa) deletum. 22. litteram in textu omissum, in margine additiim est, adiecto iitrobiqiie siglo I- 31. com'^itiue (=: commeritiue) C® errore scriptoris, qiii verbum diplomatis legere non potuit; in textu linea supposita et in margine cruce apposita error notatur; commutare coniecerat Langebek, quod verum esse puto, etsi ipse in alio eiusdem diplomatis exemplari conuertere scribi adnotauit.

14*

�� �