Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/226

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

216 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

ei: 'Si gratia hospitandi uultis uenire, uobis dabuntur omnia necessaria; si causa procurationis uel debiti, nichil omnino administratur uobis.« Illis redeuntibus, dixerunt ei omnia uerba hec. Cum audisset hec, ait illis: »Reuertimini, et, si

5 uobis dåre necessaria noluerint, ui auferte.« Episcopus enini erat in Antiqua Hore in colloquio. Gelu enim maximum erat, ita ut, qui uellet ire uel equitare ultra s/agnum, quod Mo sio dicitur, preualeret. At illi reuersi dixerunt abbati secundum uerba priora; et ille consequenter dixit eis secundum id, quod

10 prius commemoratum est. Ajunt illi: »Si non uultis dåre, ui auferemus; nam dominus noster cito ueniet, et iam in pro- ximo est.« Quibus abbas: >'Et si ui aufertis, malum uestrum auferetis.« Illis adhuc loquentibus uenit episcopus armata manu in brachio ualido. Eum cum uideret abbas uenientem,

15 occurrit ei ad salutandum eum, licet non in corde perfecto. Gumque descendisset de equo, toruis intuitus est luminibus in abbatem, dicens: »Estne cibus noster preparatus?« Cui abbas: i^ Credo bene, quia preparatus est, sed non hine.« At ille truculentus extendit manum suam ad niagnam domum,

20 que dicitur 'donius episcopi', dicens: »Nonne hec est domus nostra?« Et abbas: »Monachi nostri dicunt eam esse domum suam, et non uestram.< Et continuo legit appellationen! suam, antea factam. Qua audita in furore suo episcopus ascendit gradus domus et dixit: »Nos accipiemus, que nobis necessaria

25 sunt.« Et accessit ad ianuam capelle, superius fregit eam. Cum hoc audirent monachi, quod frangeret ostium, mussz- tabant inter se: si uellet nobis uim inferre, quod uellent uim ui repellere'. Quod audiens quidam clericus hospes, nomine Johannes Piper Ripensis, statim currit ad episcopum; dixit, Fol. 3r. 30 quod monachi uellent se |j ipsos uendicare. Hoc eo dicente, pvilsabatur maior campana ; nam prior refectio fratrum peracta erat, el secunda fieri instabat. Cum talia uerba simul et

2 — 3. oiuinoC!) C^, deinde, iit puto, per compendiiim admini- ' slratur, non administretur. 4. hec C^ per compendiiim, non hoc. 6. Gehi eni C*; rectius esset Gelu au (autem). 7. sagnum C^. 13. ad hue C®, Ilt sæpius. 14. in br. ualido: cfr. Ezech. 20, 3i: in manu vaUda et in brachio extento, et in furore effuso. 15. ocurrit C^. licet etc, cfr. Reg. IV, 20, 3; Isaiæ 38, 3: in veritate et in corde perfecto. 26. musitabant C^.

��i

�� �