Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/230

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

220 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

nam iurisdictionem håbet super me et super domum meam.«  Episcopus: »Nos exco/ijmunicamus te, quia dicis te esse abbatem, et excommunicamus conuentum tuum, eo quod nominant te abbatem ; et omnes illos, qui te abbatem appellant, 5 excommunicamus.« Surgens abbas dixit: »Eadem facilitate, qua uos subditos meos excommunicastis, eadem facilitate ego eos absoluo; et sint in nomine domini nostri Jesu Christi, tam absentes quam presentes, de excommunicatione illa abso- luti.« Tune surrexerunt quidam adulationis causa trahentes

10 abbatem seorsum et dicentes: »Tu non uales sustinere iram episcopi tui; nec tibi nec alijs conuenit resistere episcopo suo. Accede ad eum et exibe ei satisfactionem, et eritis boni amici.«  Quibus ille dixit: »Nunquam«, ait, »offendi eum in aliquo, preter quod non habeo nec ualeo tantum dåre ei, quantum

15 habere uult.« Et sic sunt illo die ab inuicem separati.

(XI.) Iterum sequenti ebdomada citari fecit omnes uillicos et colonos nostros, ita ut hij, qui Dyursæ habitabant, com- parerent in Wirklang, et hij, qui Sloxhæthæ uel in parrochia Låsby, comparerent in Grinøgh, et hij, qui Thyrning uel Ines

20 seu Åsnes morabantur, comparerent in Randræs. Qui non audebant residere, sed ueniebat unusquisque ad locum sibi destinatum. Quibus officiales episcopi dixerunt: »Reuertimini unusquisque ad loca sua, et estote sub interdictu, quia actenus monachis de Øm seruiuistis; et si non cilo de eorum mini-

25 sterio recesseritis, omnes uos proculdubio excommunicabimus.« 

lili concurrerunt ad abbaciam plorantes et ululantes; conquesti

sunt molestias suas. Abbas uero mulcebat eos uerbis blandis,

F'ol. 32. dicens: »Estote P pacifici, nam paciencia uincit maliciam.« 

Predicti officiales iterum atque iterum citauerunt eos et inter-

30 dixerunt, et ab eis pecuniam extorserunt in tantum, ut fere omnes uillici et coloni de ministerio nostro recedere uoluerunt. Abbas uero, talem iniuriam diucius sutferre non ualens, con- uocauit dominos .N. episcopum Wibergensem, domini regis cancellarium, et Johannem dictum Kalf, eiusdem regis mar-

35 skalcum, et alios plures; conquerebatur eis iniuriam sibi

��1. verba håbet supec in margine addita sunt ad explendam rasuram vocis fup ante me factam. 2. excomunicamus C*^ hic et in seqq. 7. dni nfi \ k C^. 17. coUonos C^.

�� �