Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/232

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

222 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Dacia Cysterciensis ordinis, salutem et caritatis uisceribus habundare. Nouerint uniuersi et singuli, quod nos personaliter et presentes affuimus super controuersia, que uertitur inter dominum Tukonem, Arusiensem episcopum, et domum Cyster- 5 ciensis ordinis, que uocatur Cara Insula, in predicta dyocesi constituta, quod dicte domus dominus abbas .B. super ineui- tabili et urgente domus sue necessitate compulsus est, presen- tibus melioribus regni Dacie, quorum nomina sunt subscripta, ab audiencia dicti domini Arusiensis ad sanctam sedem 10 apostolicam appellare. Cuius appellacio, sicut audiuimus et inspeximus, erat sub hac formå :

»In nomine sancte et indiuidue trinitatis, patris et filij et spiritus sancti, amen. A uobis, reuerende pater domine Tuko, Arusiensis episcope, Ego frater .B., dictus abbas Care Insule,

15 licet indignus, senciens me et monasterium meum et con- uentum meum a uobis indebite aggrauari: — ex eo quod procurationes, uisitationi annexas, ratione quarundam posses- sionum, nostro monasterio in Dyursæ a uenerabili predecessore uestro domino Suenone collatarum, solum ob remedium anime

20 sue et hoc pure et perfecte et sine quauis condicione, et nullatenus sibi debitas, cum a uobis secundum ius speciale nobis a sede apostolica specialiter indultum uisitari minime teneamur, et alia seruicia et seruitutes indebita seu indebitas contra ius predictum nobis inponere et contra iusticiam a

25 nobis nitimini extorquere, familiam etiam nostram tallijs

indebitis et exactionibus molestare; ex eo etiam quod,

Fol. 33'. appellacione ab audiencia uestra ad sedem apostolicam j| a

nobis legitime emissa et illa adhuc pendente cum nichil

innouari debuit, ostia domus nostre infra septa monasterij

30 nostri constitute uiolenter confregistis, nec non et infra diem colloquii, a domino .N. Wibergensi episcopo, illustris regis Danorum cancellario, et quibusdam alijs melioribus regni super pacis concordia inter nos reformanda acceptam ae initam, familiam nostram ad presenciam uestram citastis,

35 interdixistis et pecuniam ab ea extorsistis; pro eo etiam quod, premissa et pendente appellacione, me abbatem dicti

1. viscera caritatis [vel misericordiæ), cfr. Luc. 1,78; Coloss. 3,12; Philipp. l,8sq. 21. sibi codex: sed uobis scribi debuit. 36. el abesse debuit.

�� �