Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/236

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

226 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

colloquii, que erat in predicta sexta feria: 'si pacem et con- cordiam cuni abbate habere uellet, libenter seruiret ei'. Neque ipse pacem habere uoluit, nec seruicium acquisiuit.

(XVI.) Littera abbatum ad papam.

r» » k^anctissimo patri ae domino .U., dei gratia sacrosancle Romane ecclesie summo pontifici, fratres A. de Heriuado, E. de Esrom, N. de Tuta ualle, A. de Uite scola, M. de Insula Dei, dicti abbates, ceterique coabbates ipsorum Cysterciensis ordinis in regno Dacie constituti cum deuotis orationibus

10 pedum oscula beatorum. Quamuis ad uestre sanctitatis gratiam atque inexhausta misericordie uiscera merito sit ab omnibus recurrendum, afflictis tamen et o/>pressis ad ipsa, tanquam ad materne consolationis ubera, specialior est recursus. Hine est, quod nostri ordinis uniuersitas orationes eontinuas

15 et gratiarum actiones uobis uestrisque sanetissimis predeces- soribus {reddere} tenetur omnimodas, pro eo quod ipsum ab oppress/onibus iniquorum per emunitates et libertates priuile- giorum, quibus ditatus et roboratus est actenus, defensatis. Attamen, quia elemencia \uestra) uix tantum luicionis sufficit ad-

20 hibere, quin maliuoleneia semper oceasionem querat et adinueniat

malignandi, necessitatem predilecti in Christo eoabbatis nostri

Fol. 34. .B. de Cara Insula, j, Arusiensis dyoeesis, beatitudini uestre

suggerendo compellimur intimare, qui a domino .T., memo-

rate Arusiensis ecclesie dicto episcopo, miserabiliter satis et

25 mirabiliter est o/;pressus, tam per comminationes uarias et uiolencias seu concussiones, quibus proeurationes indebitas et insolitas et multiplices exaetiones contra sancte uestre sedis indulta nititur extorquere, quam etiam per sentencias suspen- sionis uel interdieti in ipsum abbatem et conuentum suum

30 nec non et familiam, etiam post appellationem legitime inter- positam, iniuste nimis atque indebite fulminatas. Quapropter sanctitati uestre humili cum deuocione attencius suppZicamus, quatinus, sepe memorati abbatis ae ipsius monasterij tam

4. rubris litleris. 5. U. — Urbano IV. 12. opressis C* (Hem 25 et sæpiiis in sqq.). 16. reddere addidi. 17. oppressionibiis Lange- bek; oppressoribus C^. 19. ueslra addidi. 26. post concussiones iteratum iiarias deletum est. 32. suppicanius C^.

�� �