Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/245

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 235

eranl docere parati, ad prestandas procuraliones huiusmodi ininime tenebanlur; et quia dictus episcopus super hoc non audiebat eosdem, pro parte ipsorum fuit ad nostram audien- ciam appellatum. At idem episcopus, huiusmodi eorum appellatione contempta, in abbatem et conuentum predictos 5 ae omnes illos, qui eorum missas audirent et terras laborarent ipsorum, excommunicationis sentenciam promulgauit. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus, uocatis, qui fuerint euocandi, et auditis hine inde propositis, quod canonicum fuerit, appellatione postposita decernatis, lo facientes, quod decreueritis, auctoritate nostra firmiter obser- uari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, uel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appella- tione cessante cogatis ueritati testimonium perhibere. Datum ut supra. 15

��(XXVI.) Item littera pape ad cpiscopum.

��Vn

��/rbanus episcopus & c. uenerabili fratri .T. episcopo Arusiensi salutem et apostolicam benedictionem. Multum per hoc modestie in te pontificali detrahitur, quod religiosos niros persequi diceris sine culpa, erga quos te pocius taliter habere 2u deberes, quod ipsi de te laudes proponerent, non querelas. Sane dilecti filij . . abbas et conuentus monasterij Care Insule Cisterciensis ordinis, tue diocesis, nobis grauiter sunt con- questi, quod eos indebitis exactionibus aggrauas et molestas, et, si ipsi super hoc tibi forsitan se opponunt, in omnes, qui 25 eos ad laborandum adiuuant et terras excolunt eorundem, excommunicationis sentenciam contra iusticiam propria aucto- ritate promulgas. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ab huiusmodi exactione et aliorum predictorum indebita molestatione desistas. Alioquin, cum 30 hic non sit excessus, qui debeat in pontifice tollerari, Dilectis filijs . . de Rinkstadio et . . (<^/e) Nestweth abbatibus nostris damus litteris in mandatis, ut te a presumptione huiusmodi appellatione cessante auctoritate nostra, sicut iustum fuerit, studeant coercere, non obstante, si tibi a sede apostolica sit 35 indultum, quod interdici, suspendi uel excommunicari seu

31. excesus C®. 32. de addidi.

�� �