Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/249

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 239

suis presserunt, ut sui corporis interiora rumperentur, unde mortern, sicut ipse retulil, post paucos dies suscepit ; alteruin uero conuersum, Hermannum nomine, spoliauerunt, fere nudo relicto abierunt. Cum talis rumor ad aures \eoriim), qui dom i fuerunt, perueniret, quantus luclus, quanta lamenlatio quan- ;-> tusue gemitus omnium, non solum causa rerum amissarum, sed et {ob/ personarum afllictionem, uerbis non potest ex- plicari paucis. Nimia enim omnium perturbatio fuit. Propter prolixitatem narrationis et fastidium legentis non sunt omnia scribenda, que nobis ille bonus episcopus intulit aduersa. lo Post exitum prefati monachi Beronis de ergastulo carceris non fuit aliquis, neque secularis neque claustralis, si eum ante nouerat, qui se propter deformitatem ex inedia et alijs plurimis incommoditatibus sni corporis posset de fletu con- tinere. 15

(XXXI.) Non est obliuioni tradendum, quod procuratores episcopi Tukonis falsa su(/gestione litteras papales acquisierunl, ut idem episcopus duobus preesset episcopijs, scilicet Arusiensi et Roskeldensi. Et quia iudices nostri nobis a sede apostolica dati sub sua iurisdictione extiterunt, pocius sibi ipsis audebant 20 oculos eruere quam nobis ullam facere iusticiam. Unde littere nostre in curia Romana acquisite nichil nobis profuerunt. Post reuersionem monachorum de Roma habitum est collo- quium cum episcopo ad consilium amicorum nostrorum; ubi talis conuencio facta fuit, ut in subsequentibus ostenditur. 25

De conuencione episcopi et abbatis.

»JUi. Ripensis, N. Sleswicensis episcopi, omnibus presens scriptum uisuris uel audituris, presentibus et futuris, salutem in omnium saluatore. Scire uolumus tam presentes quam posteros, quod, nobis existentibus mediatoribus, vir religiosus 30 dictus Thuro abbas de Kara Insula promisit uenerabili fratri nostro domino Tukoni Arusiensi episcopo procurationes, quas antecessores sui Arusienses episcopi in dicto monasterio secundum approbatam consuetudinem dinoscuntur habuisse.

4. abbierut C*. eoruni addidi. 7. ob add. Langebck. 17. .suge- stione C^. aqiiisierunl C. 22. a(|uisite C*. 27 E. :^ lisgerus; N. = Nicolaus (11.).

�� �