Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/255

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSULÆ 245

ficibus predicari. Licet autem ad omnes nostre compassionis riuuli debeant deriuari, eis inpendendo grate subuentionis munimen, illis tamen precipue debent nostre insignia porrigi caritatis, quibus per religionis idemptitatem sumus et unionem coniuncti. Ne igitur aliorum culpe incipiant esse nostre, 5 expedit, ut excessus ad nos curn ea, qua decet, grauitate delatos non relinquamus penitus indiscussos, quia, licet, in quantum cum deo et honestate nostra poterimus, uos honorare uelimus, nolumus tamen inferre alijs detrimentum, dum eis infestos ammonere obmittimus uel etiam cohercere. Prouiden- lo ciam itaque uestram attente rogamus et t secure requirimus, pro uestri honore nominis consulentes cum animi puritate, quatinus sic de preteritis iniurijs et dampnis illatis monasterio ante dicto eiusque personis satisfacere procuretis et ab in- ferendis in antea desistatis, quod ijdem abbas et conuentus 15 nullam contra uos deinceps habeant materiam querelandi, nobisque merito gaudium ex eo proueniat, quod uidelicet cautele prouidencia uestre, monitis acquiescens salubribus, errata corrigit et dirigit indirecta. Datum Roskildis .xii. Kl. Junij, pontificatus domini Clementis pape .iiii. anno secundo.« 20

(XXXV.) O ane litteram dictus episcopus quasi stercus contempsit, sicut in subsequentibus patebit.

��.M=

��Littera regine ad abbatem et conuentum.

��Largareta, dei gratia Danorum Sclauorumque regina, viris religiosis domino abbati et conuentui in Øm salutem in 26 domino. Intelleximus iam nuper, quod dilecto nobis uenerabili patri domino .T., Arusiensi episcopo, magnam inhumanitatem feceritis, apparatum suum, quem multis de rationibus et secundum antiquam consuetudinem antecessorum suorum habere tenebatur annuatim, eidem inhumaniter denegando. 30 Quocirca consulimus || uobis et mandamus, quatinus, dicti Fol. ag*", domini mansuetudinem reuerentes et eidem debitam obedien- ciam exibentes, gratiam petatis quantocius et sibi faciatis

4. unione scripsi; unione C^. 8. ufa C^ correxi. 11. sece {i. e. secure) C^, praue; sincere scribendum puto; seuere coniecit Langebek. 21 — 23: hæc omnia rubricaior pinxit. 33. eibentes C^

�� �